Mainz I 170 De scrupulosa conscientia. (M1 / 15) Item scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulosam conscientiam. Quidquid enim contra conscientiam est, peccatum est; nec potest percipere gratiam, qui talem conscientiam habet. Quia non habitat Deus in mala et in inquieta conscientia, sed in pacifica, quia in pace factus est locus eius. (M1 / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature, ut cum psalmum legerint semper eis videtur quod minus bene dixerint: unde frequenter idem repetere volunt. Et item: Cum confessi fuerint non sufficit conscientie sue, sed semper in scrupulo sunt. (M1 / 17) Istis utique dicendum est: ut quidquid semel dixerint, non illud repetant, sed sicut dictum est. relinquant Dicendum est eis eciam ne scrupolosi sint circa minora peccata, sed breviter et in generali exponant illa. Maiora vero et in quibus posset esse periculum, cognoscere studeant et specialiter exprimere et exponere. Quedam enim cogitationes turpes et blasphemie non ita sunt exprimende sicut occurrunt, sed ita intimende tantum, ut confessor eas intelligat. (M1 / 18) Nec timende sunt tales cogitationes, quia non delectant, sed cruciant, nec nostre sunt, sed demonis, qui eas suggerit, et in cordis oculis subicit, unde nec imputabuntur. Harum enim vexacio hominem plerumque magis purgat quam maculat. Quidquid enim aliquem affligit nec placet facere ei in aliquo nocere non potest. (M1 / 19) Quanto igitur aliquis vel turpia vel levia talia frequencius et subtilius vellet confiteri et cordis scrupulum in hoc sequi: ut quasi semper hec faceret, nec aliter pacem cordis habere posset: tanto vires inimico contra se daret ut per hec temptando eum affligeret: sicut canis cum latrat et ei panis proicitur ut latrare desinat non propter hoc cessat, sed amplius proicientem latrando persequitur. (M1 / 29) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum, vel temptari se sentit, semper ibi contraria opponat. Si scrupulosus est, confidentie et libertati cordis studeat. Si iracundus impetum et commotionem animi timeat, et tranquillitati et mansuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad perferenda qemque adversa se preparet, et exempla paciencium sibi proponat. Si vehemens et impetuosus in defensione eciam iusticie per impetum spiritus se excedere metuat, et verba sua moderari et comprimere studeat. Si tenax etiam in conservandis fideliter sibi commissis rebus, non tam fidelem se quam avarum fieri timeat. (M1 / 21) Denique omnia ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habe sensualitatis motum, et ab ea que dormit in sinu tuo te custodi. Ita semper mulierem tuam idest sensualitatem subditam habe, nec eam tibi dominari permittas. Quia si mulier hec potestatem habuerit, contraria erit viro suo, id est, rationi. Quam si non vales cogere ut omnino taceat et subdita sit, ei semper resistere et pugna hec reputabitur tibi pro victoria. Semper enim obviare malo vicisse est, ymmo magis utile est interdum pugnam diucius exercere quam cicius prevalere quia amplius remunerabitur, qui diucius et laboriosius decertaverit. De confessione (M1 / 22) Confessor satisfactionem diligenter dividat in quattuor. Quia peccator Deum offendit iniungat ei orationes. Quia proximum, elemosinas et alia opera misericordie. Quia in corpus suum peccavit per illicita cogitationes, iniungat ei ieiunia, et alia que ad afflictionem corporis pertinent. Si aliquem dampnificaverit, vel aliqui iniuste habuerit de aliquo, iniungat ei restitutionem proposse suo, et semper in fine ut caveat recidivum. (M1 / 23) Satisfactio in tribus consistit, scilicet in carnis afflictione, oratione et elemosinarum largitione. De primo: Carnis afflictio in quatuor consistit: In ieiuniis et vigiliis et verberibus, et peregrinacionibus. De secundo: Oratio in duobus: In mentis devocione et vocali laude. De tercio: largicio elemosinarum: in septem operibus misericordie. Huic triplici gradus, scilicet: Contritione, confessione et satisfactione, ascendit homo ad cognitionem sui creatoris. (M1 / 24) Beatus est homo qui scit infirmitatem suam, quia hec sciencia inicium sibi sit et etiam fundamentum. Cum enim didicerit aliquis et in veritate persenserit suam infirmitatem tunc compescit animam suam a laxatione que denigrat scientiam et thesaurizat custodiam sibi ipsi. Nemo autem potest percipere infirmitatem nisi temptari modicum permittatur in hiis que sive animam opprimunt sive corpus. Mainz I 306 De scrupulosa conscientia. (M3 / 15) Item scrupulositas non bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulosam conscientiam. Quicquid enim contra conscientiam est, peccatum est; nec potest percipere gratiam, qui talem conscientiam habet. Item, quia non habitat Deus in mala et in inquieta conscientia, sed in pacifica, quia in pace factus est locus eius. (M3 / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature, ut cum psalmum legerint semper eis videtur quod minus bene dixerint: unde frequenter idem repetere volunt. Et item: Cum confessi fuerint non sufficit conscientie sue, sed semper in scrupulo sunt. (M3 / 17) Istis utique dicendum est: ut quidquid semel dixerint, non illud repetant, sed sicut dictum est relinquant. Dicendum est eis eciam ne scrupolosi sint circa minora peccata, sed breviter et in generali illa exponant. Maiora vero et in quibus posset esse periculum, cognoscere studeant et specialiter exprimere et exponere. Quedam enim cogitationes turpes et blasphemie non ita sunt exprimende sicut occurrunt, sed ita intimande tantum, ut confessor eas intelligat. (M3 / 18) Nec timende sunt tales cogitationes, quia non delectant, sed cruciant, nec nostre sunt, sed demonis, qui eas suggerit, et in cordis oculis subicit, unde nec imputabuntur. Harum enim vexacio hominem plerumque magis purgat quam maculat. Quidquid enim aliquem affligit nec placet facere ut ei in aliquo nocere potest. ut legitur in Horologius sapiencie, quia aliquando Deus fecetissime salutem nostram querit ubi eciam ignoramus. (M3 / 19) Quanto igitur aliquis vel turpia vel levia talia frequencius et subtilius vellet confiteri et cordis scrupulum in hoc sequi: ut quasi semper hec faceret, nec aliter pacem cordis habere possent: tanto vires inimico contra se daret ut per hec temptando eum affligeret: sicut canis cum latrat et ei panem proicitur ut latrare desinat non propter hoc cessat, sed amplius proicientem latrando persequitur. (M3 / 20) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum, vel temptari se sentit, semper ibi contraria opponat. Si scrupulosus est, confidentie et libertati cordis studeat. Si iracundus impetum et commotionem animi timeat, et tranquillitati et consuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad perferenda queque adversa se preparet, et exempla paciencium sibi proponat. Si vehemens et impetuosus in defensione eciam iusticie per impetum spiritus se excedere metuat, et verba sua moderari et comprimere studeat. Si tenax etiam in conservandis fideliter sibi commissis rebus, non tam fidelem se quam avarum fieri timeat. (M3 / 21) Denique omnia ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habe sensualitatis motum, et ab ea que dormit in sinu tuo te custodi. Ita semper mulierem tuam idest sensualitatem subditam habe, nec eam tibi dominari permittas. Quia si mulier hec potestatem habuerit, contraria erit viro suo, id est, rationi. Quam si non vales cogere ut omnino taceat et subdita sit, ei semper resistere et pugna hec reputabitur tibi pro victoria. Semper enim obviare malo vicisse est, ymmo magis utile est interdum pugnam diucius exercere quam cicius prevalere quia amplius remunerabitur, qui diucius et laboriosius decertaverit. De confessione (M3 / 22) Confessor satisfactionem diligenter dividat in quattuor. Quia peccator Deum offendit iniungat ei orationes. Quia proximum, elemosinas et alia opera misericordie. Quia in corpus suum peccavit per illicita cogitationes, iniungat ei ieiunia, et alia que ad afflictionem corporis pertinent. Si aliquem dampnificaverit, vel aliqui iniuste habuerit de aliquo, iniungat ei restitutionem proposse suo, et semper in fine ut caveat recidivum. (M3 / 23) Satisfactio in tribus consistit, scilicet in carnis afflictione, oratione et elemosinarum largitione. De primo: Carnis afflictio in quattuor consistit: In ieiuniis et vigiliis et verberibus, et peregrinacionibus. De secundo: Oratio in duobus: In mentis devocione et vocali laude. De tercio: largicio elemosinarum: in septem operibus misericordie. Huic triplici gradus, scilicet: Contritione, confessione et satisfactione, ascendit homo ad cognitionem sui creatoris. (M3 / 24) Beatus est homo qui scit infirmitatem suam, quia hec sciencia inicium sibi sit et etiam fundamentum. Cum enim didicerit aliquis et in veritate persenserit suam infirmitatem tunc compescit animam suam a laxatione que denigrat scientiam et thesaurizat custodiam sibi ipsi. Nemo autem potest percipere infirmitatem nisi temptari modicum permittatur in hiis que sive animam opprimunt sive corpus. Darmstadt 673 (Da1 / 15) Scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se sit peccatum per scrupulum conscientie. Quidquid enim contra conscientiam est, peccatum est; nec potest percipere gratiam, qui talem habet conscientiam, quia non habitat in inquieta conscientia et mala, sed in pacata. Quia in pace factus est locus eius. (Da1 / 16) Item aliqui talis nature et dispositionis sunt, ut cum psalmum legerint semper eis videatur quod minus bene dixerint: unde frequenter illud repetere volunt. Item cum confessi fuerint semper in scrupulo sunt. (Da1 / 17) Item utile est ut quidquid semel dixerint, non illud repetant, sed cuius lectum est seu dictum relinquatur. Dicendum est eciam talibus ut sint scrupolosi circa minora peccata, sed breviter et in generali illa exponant. Maiora vero et in quibus posset esse periculum, cognoscere studeant et specialiter exponere. Quedam eciam cogitationes seu blasphemie non ita exponende sunt sicut occurrunt, sed ita intimande ut confessor intelligat. (Da1 / 18) Non enim timende sunt tales quia non delectant, sed cruciant, nec nostre sunt, sed demonis, qui eas fugerit, et cordis oculis obicit unde nec imputabantur quarum vexacio hominem plerumque magis purgat quam maculat. Quidquid hominem affligit nec placet nec ei facile nocere potest. (Da1 / 19) Quanto enim aliquis turpia vel levia frequencius et subtilius vellet confiteri et cordis scrupulum in hoc sequi et semper hoc faceret nec aliter cordis pacem habere possit. Tanto vires inimico contra se daret ut per hec temptando eum affligeret. Sicut canis cum latrat et ei panis abicitur seu proicitur ut latrare desinat non per hoc cessat, sed amplius proicientem latrando persequitur. (Da1 / 20) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum, vel temptari se sentiat, ibi contraria opponat. Si scrupulosus est, confidentie et libertati cordis studeat. Si iracundus, impetum et commocionem animi timeat, et tranquillitati et mansuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad perferenda queque se paciencia preparet, et exempla pacienciam sibi proponat. Si vehemens et impetuosus in defensione iusticie per impetum spiritus se excedere metuat, et verba sua moderare et componere studeat. Si tenax et in conservandis fideliter commissis rebus, non tam cordis cum quodam impetu et vehemencia fertat, suspectum habe sensualitatis motum. Et ab ea qui dormit in sinu tuo te custodi. Ita semper mulierem tuam idest sensualitatem tuam subditam habe, nec eam tibi dominari permitte. Quia si mulier hec potestatem habuerit, contraria erit viro suo, id est, rationi. Quam si non vales cogere ut omnino taceat et subdita sit, semper ei resiste et pugna contra eam. Et hoc erit tibi pro victoria. Semper obviare malo vicisse est, ymmo magis utile est interdum pugnam diu exercere quam cicius prevalere quia ille amplius remunerabitur, qui diucius et laboriosius decertaverit. Darmstadt 2777 Incipit instructio et consolatio optima in temptacionibus. Hugo (Da1 / 1) Aliqui per cordis pusillanimitatem putant se desperare, cum non desperant. Sentiunt enim motus desperationis per pusillanimitatem cordis, et hunc sensum putant esse consensum. Sed quantumcumque sentiant etiam si quasi operiantur hac temptatione quamdiu ratio contradicit nec consentit caritatem non amittit. Ignis qui de die ardet de nocte solet cineribus operiri, a quibus ita extinguitur ut in mane alterius diei aliqua inveniatur scintilla. Que dum queritur licet lateat invenitur, et eadem ignis tam vehemens sicut primitus reparatur. (Da2 / 2) Hec est scintilla caritatis, que quantumcumque operiatur anima tentationibus, si hec intentio maneat in ipsa ut adhereat Deo et nullatenus alicui mortali consentiat; vivus remanet ignis caritatis, qui postea ad tam magnum ignem reparabitur sicut prius. Simile dico de omni temptatione. (Da2 / 3) Non enim iudicatur homo secundum sensum vel temptationem delectationis carnalis, sed secundum consensum rationis et voluntatis anime, non carnis. Duplex est enim voluntas in homine, sive duplex lex, sicut dicit apostolus: Lex scilicet carnis et spiritus. Et ipse apostolus dixit se concupiscere secundum carnem, et carnaliter delectari contra voluntatem, et quia quod ita concupiscebat, nolebat contra voluntatem suam hoc faciebat. Ideo dicit: Ego non operor illud, sed quod habitat in me, scilicet peccatum. Ita si tu temptaris carnali delectatione seu concupiscentia, vel invidia vel desperatione, vel alio peccato, quamdiu ratio non vult hoc, non tu agis illud nec iudicaberis secundum illum peccati sensum, sed secundum rationis et voluntatis consensum. (Da2 / 4) Et quid mirum si duplex sit voluntas in homine et altera non imputetur, cum in redemptore nostro duplex voluntas fuerit, una qua voluit passionis calicem a se transferri et alia qua voluit pati? Ideo non deicit te carnis voluntas si voluntas spiritus et ratio Deo adhereat et non cedat. (Da2 / 5) Tene exemplum mulieris nequam, quam vir suus numquam cogere potuit ut sileret, respondit facie adversa se adhuc non silere. Ita tu totus convolutus et coopertus temptationis ceno, dic adhuc non sileo, ab adherendo Deo, et sic retines bonitatem, sicut illa nequitiam. (Da2 / 6) Amplius dico: Si temptaris desperatione, vel invidia, vel superbia, vel carnali, vel spirituali aliquo peccato quantum pre aliis temptaris tantum pre aliis mereris si legitime certas et temptatus duplex premium habebis, cum simplum sit alius habiturus, et quantum aliquid peccatum temptatus amplius sentis, ex eius delectatione fatigaris, tantum magis remuneraberis si non consentis. (Da2 / 7) Et quia in tali statu scilicet cum aliquis temptatur contingit, ut multa venialia committat ex illa temptacione? Econtrario contingit ut pena quam sustinet in resistendo, delet penam debitam venialibus ex una parte et ex alia parte meritum crescat per intentionem resistendi vel pugnam. (Da2 / 8) Sensus itaque peccati sive temptationis non maculat hominem, nec a caritate deicit, quamdiu ratio non consentit. Ita quoque elevationis sensus, idest consolatio gratie non facit hominem perfectum, nec subtracta eadem consolatio facit hominem imperfectum; sed pares possunt esse in caritate et ille qui consolatione fruitur et ille qui hac privatur. (Da2 / 9) Immo magis periclitari potest iste consolatione fruens, quam ille carens hac, quia si nimis de hac gratia confidit et sui cognitionem negligit, non fit per hanc gratiam Deo vicinior sed remotior in tantum quantum fuerit minus humilis et male confidentior. (Da2 / 10) Aridus vero a gratia si cum labore quamvis arido corde agat quod debet; equiparabitur illi devoto, vel forsitan preferetur, et magis in hoc statu devoto merebitur, si valde laboret et pro acquirenda gratia conetur. (Da2 / 11) Sedeat ergo iuxta viam et mendicet lumen gratie, et quamvis turba malignarum cogitationum dicat ut taceat, tamen magis ac magis clamet; et sic lumen recipiet hic a Christo, et magis erit hoc ei meritorium et salubre sic gratiam acquisisse quam sine labore gratiam percepisse. (Da2 / 12) Oratio talis anime non est pura sed dura. Sed quamvis non sit dulcis, est tamen fortis. Unde apud Deum potest tantum fortitudine et duritia obtinere quantum devotus et dulcis. Quia dicit beatus Bernhardus super hoc: Delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui. Non est dictum de affectu, sed de exercitio. (Da2 / 13) Ille homo bene implet qui conatur delectari, et se pungit ad hoc ut delectetur, utilius agit quam ille qui hanc delectationem percipit. Non ergo aliquis sequatur experimentum delectationis, nec secundum hanc se credat exaudiri, sed secundum iudicium rationis quod scilicet homo quod petat accipiat, si veraciter ac frequenter aut perseveranter petat. (Da2 / 14) Item sunt duo quorum alter maiorem mentis confidentiam, et alter minorem habet. Et contingit quod ille qui magis confidit, magis periclitetur et inferior sit; et confidentia eius est de sui ipsius ignorantia (negligentia) et quia ignorat ad quanta teneatur. Alter vero est in securiori statu, quia trepidatio ipsius est ex cognitione proprie infirmitatis vel imperfectionis, et quantum hic per humilitatem timet et trepidat; tantum ante Dei iudicium astabit securior, quia semetipsum discussit, et iudicavit. Itaque quandocumque exaltavit seipsum ex confidentia aliqua non bona timor est securior et Deo vicinior. Liège 6 L 20 Incipit instructio et consolatio optima in temptationibus positis Hugonis (Lie / 1) Aliqui per cordis pusillanimitatem putant se desperare cum non desperant. Sentiunt enim motus desperationis per pusillanimitatem cordis, et hunc sensum putant esse consensum. Sed quantumcumque senciant etiam si quasi operiantur ex hac temptatione quamdiu ratio contradicit nec consentit, caritatem non amittit. Ignis qui de die ardet de nocte solet cineribus operiri a quibus ita extinguitur ut in mane alterius diei aliqua inveniatur scintilla. Que dum queritur licet lateat invenitur, et ex eadem ignis tam vehemens sicut primitus reparatur. (Lie / 2) Hec est scintilla caritatis, que quantumcumque operiatur anima temptationibus si hec intentio maneat in ipsa, ut adhereat Deo et nullatenus alicui mortali consentiat vivus manet ignis caritatis qui postea ad tam magnum ignem reparabitur sicut prius. Simile dico de omni temptatione. (Lie / 3) Non enim iudicatur homo secundum sensum vel temptationem delectationis carnalis, sed secundum consensum rationis et voluntatis anime, non carnis. Duplex est enim voluntas in homine sive lex, sicut dicit apostolus: Lex scilicit carnis et spiritus. Et ipse apostolus dixit se concupiscere secundum carnem et carnaliter delectari contra suam voluntatem. Et quia quod ita concupiscebat nolebat contra voluntatem suam hoc faciebat. Ideo dicit: Ego non operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Ita si tu temptaris carnali delectatione seu concupiscentia vel invidia vel desperatione, vel alio peccato quamdiu ratio non vult hoc, non tu agis illud, nec iudicaberis secundum illum peccati sensum, sed secundum rationis et voluntatis consensum. (Lie / 4) Et quid mirum si duplex sit voluntas in homine et altera non imputetur cum in redemptore nostro duplex voluntas fuerit. Una qua voluit passionis calicem a se transferri et alia qua voluit pati? Ideo non deiciet te carnis voluntas si voluntas spiritus et ratio Deo adhereat et non cedat. (Lie / 5) Tene exemplum mulieris nequam, quam vir suus numquam cogere potuit ut sileret quam proiectam in ceno et totam coopertam et inclusam cum inquireret an ad huc sileret. Respondit facie adversa se adhuc non silere. Ita tu totus convolutus et coopertus temptationis ceno dic, adhuc non silebo ab adherendo Deo, et sic retinebis bonitatem, sicut illa nequitiam. (Lie / 6) Amplius dico: Si temptaris de desperatione vel invidia vel superbia, vel carnali, vel spirituali aliquo peccato quantum pre aliis temptaris tantum pre aliis mereris, si legitime certas et temptatus duplex premium habebis cum simplum sit alius habiturus. Et quantum aliquid peccatum temptatus amplius sentis ex cuius delectatione fatigaris tantum magis remuneraberis si non consentis. (Lie / 7) Et quia in tali statu scilicet cum aliquis temptatur contingit, ut multa venialia committat ex illa temptatione. Econtrario contingit ut pena quam sustinet in resistendo deleat penam debitam venialibus ex una parte et ex alia parte meritum crescat per intentionem resistendi vel pugnandi. (Lie / 8) Sensus utique peccati sive temptacionis non maculat hominem, nec deicit a caritate, quamdiu ratio non consentit. Itaque elevacionis sensus idest consolatio non facit hominem perfectum, sed pares possunt esse in caritate et ille qui consolatione fruitur, et ille qui hac privatur. (Lie / 9) Ymo magis periclitari potest consolatione fruens quam ille hac carens. Quia si nimis de hac gratia confidit et sui cognitionem negligat, non fit per hanc gratiam Deo vicinior, sed remocior in tantum quantum fuerit minus humilis et male confidentior. (Lie / 10) Aridus vero a gratia si cum labore quamvis arido corde agat quod debet equiparabitur illi devoto vel forsitan preferetur et magis in hoc statu devoto merebitur si valde laboret et pro gratia acquirenda gratia conetur. (Lie / 11) Sedeat ergo iuxta viam et mendicet lumen gracie. Et quamvis turba malignarum cogitacionum dicat ut taceat tamen magis ac magis clamet, et sic lumen recipiet hic a Christo. Et magis erit homo meritorium et salubre sic gratiam acquisisse quam sine labore gratiam percepisse. (Lie / 12) Oratio talis anime non est pura, sed dura. Sed quamvis non sit dulcis, est tamen fortis. Unde apud Deum potest tantum fortitudine et duricia obtinere quantum devotus et dulcis. Quia dicit beatus Bernardus super hoc: Delectare in Domino et dabit tibi peticiones cordis tui. Non est hoc dictum de affectu, sed de exercicio. (Lie / 13) Ille hoc bene implet, qui conatur delectari, et si non pertingit ad hoc ut delectetur. Utilius agit iste quam ille qui hanc delectationem percipit. Non ergo aliquis sequatur experimentum delectationis, nec secundum hanc se credat exaudiri, sed secundum iudicium rationis quod scilicet homo quid petit accipiat si veraciter ac frequenter et perseveranter petat. (Lie / 14) Item sunt duo quorum alter maiorem mentis confidenciam et alter minorem habet. Et contingit quod ille qui magis confidit magis periclitetur et inferior sit et confidencia eius est de sui ipsius negligentia et quia ignorat ad quanta teneatur. Alter vero est in securiori statu, quia trepidatio eius est ex cognitione proprie infirmitatis vel imperfectionis. Et quantum hic per humilitatem timet et trepidat tantum ante Dei iudicium astabit securior, quia semetipsum discussit et iudicavit. Itaque quantumcumque homo exaltavit semetipsum ex confidencia aliqua non bona timor est securior et Deo vicinior. Deo gracias semper. Amen. Wien 3973 Tractatus de pusillanimitate cordis (Wie / 1) Aliqui per cordis pusillanimitatem cum putant se desperare cum non disperant. Senciunt enim motus disperacionis per pusillanimitatem cordis et hunc sensum credunt esse consensum. Sed quantumcumque senciant eciam si quasi operiantur hec temptacione quamdiu ratio contra dicit, nec consentit, caritatem non amittit. Ignis qui in die ardet, in nocte operiri cineribus solet, ex quibus ita extinguitur sic certe extinguuntur ut in mane alterius tantum cintilla aliqua inveniatur et de eadem scintilla ignis tam vehemens sicud prius reperatur. (Wie / 2) Hec cintilla caritatis que quantumcumque in homine operiatur temptacionibus si hec intentio maneat, in ipsa anima ut, adhereat Deo et nullatenus consentiat alicui mortali vivus remanet ignis caritatis qui postea ab hac cintilla ad tam magnum ignem reparabitur sicud prius. Simile dico de omni temptatione. (Wie / 3) Non enim iudicatur homo secundum sensum vel temptacione carnalis delectationis sed secundum consensum racionis et voluntatis anime non carnis. Duplex est enim voluntas in homine sive duplex lex, sicud dicit, apostolus: Lex enim carnis; et lex spiritualis et ipse apostolus dicit se concupiscere secundum legem carnis et carnaliter delectari contra voluntatem suam hac sociebat. Ideo dixit: Ego non operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Ita tu temptaris carnali concupiscentia vel disperatione vel invidia vel in alio peccato qui diu non vult hoc consensus, tu non agis illud nec iudicaberis secundum illum peccati consensum. (Wie / 4) Et quid mirum si duplex sit voluntas in homine et altera non imputetur. Cum in redemptore duplex voluntas fuerit. Una qua voluit passionis calicem a se transferre et altera qua voluit, pati. Igitur non te deiciet, carnis voluntas si voluntas spiritus racio Deo adhereat et non cedat. (Wie / 5) Tene exemplum mulierum nequam quam numquam. Vir suus cogere potuit ut sileret, quam proiectam in sceno et totam inclusam cum inquireret, an adhuc sileret, respondit versa ad eum facie se ad hunc non silere. Ita tu totus involutus et coopertus temptacionis sceno dic ad huc non sileo ab adherendo et retines bonitatem sicud illa retinuit iniquitatem. (Wie / 6) Amplius dico si temptaris desperacione vel invidia vel carnali vel spirituali quo peccato quantum pre aliis temptaris tantum pre aliis mereris. Si legitime certas temptatus duplex premium cum alius simplum sit habiturus et quantum aliquod peccatum temptatus amplius sentis et eius delectatione fatigaris tantum magis remuneraberis si non consentis. (Wie / 7) Et quia in tali statu cum scilicet aliquis temptatur contingit, ut multa venialia conmittit ex ipsa temptacione. Et contrario contingit in illa pena quam sustinet in resistendo. Ut deleat penam debitam ex venialibus ex una parte et ex altera meritum crescat per incensionem resistendi et pugnandi. (Wie / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem nec a caritate deicit, quamdiu racio non consentit. Itaque quoque devocionis sensus, consolatio gracie non facit hominem perfectum sed pares possunt esse in caritate et iste qui consolatione fruitur et iste qui hac privatur. (Wie / 9) Immo iste magis periclitari potest devotione fruens quam ille hac carens quia si nimis de hac gracia confidat et sic cognitionem sui negligat, non fit per hanc Deo vicinior sed remocior sed in tantum quantum fuerit minus humilis et male confidentior. (Wie / 10) Aridus vero a gracia si cum labore quamvis arido corde agat quod debet; equiparabitur illi devoto vel forte magis in statu devotum merebitur quia vel valde laboret et pro accipienda gracia conetur. (Wie / 11) Sedeat ergo iuxta viam et mendicet lumen gracie et quamvis turba multarum cogitacionum dicat ut taceat et tamen magis ac magis clamet, et sic lumen hoc a Christo recipiet et magis erit ei meritorium, et salubre sic gratiam acquisisse, quam sine labore gratis accepisse. (Wie / 12) Oratio talis anime non est pura, sed dura et quamvis non sit dulcis est tamen fortis. Unde apud Dominum Deum tantum potest obtinere fortitudine et duriciam quantum dulcitur devotus. Quia dicit beatus Bernhardus super hunc passum: Delectare in Domino, et dabit tibi peticiones cordis tui. Non est dictum de affectu sed de exercicio. (Wie / 13) Ille enim bene hoc implet qui conatur delectari, et si hoc non pertingit ad hoc delectetur, et virilius agit, quam ille qui delectationem hanc percipit. Non ergo sequitur ab hiis experimentum delectationis nec secundum hanc se credat exaudiri sed iudicium rationis quod scilicet hoc quid petit accipiat, sed veraciter, frequenter, et perseveranter petat. (Wie / 14) Item sunt duo quorum alter maiorem habet mentis confidenciam et alter minorem. Et contingit quod iste qui magis confidit, magis periclitetur et inferior sit et quia confidencia eius est de ignorancia sui ipsius quia ignorat ad quantum teneatur. Alter vero in securiori est statu quia trepidacio ipsius est ex cognitione proprie infirmitatis vel imperfectionis. Et quanto hoc per humilitatem timet et trepidat, tanto ante iudicium Dei iudicior astabit, quia se ipsum discussit, et iudicavit. Ita quandoque est confidencia aliqua non bona et timor securior et Deo vicinior. (Wie / 15) Nota scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum conscientie. Quicquid enim sit contra conscientiam peccatum est nec potest percipere gratiam, qui talem habet conscientiam quia non habitat Deus in inquieta et mala conscientia sed in pacificata quia in pace factus est locus eius. (Wie / 16) Item sunt aliqui tales disposicionis et nature ut cum psalmum legerunt semper eis videtur quod minus bene dixerint ut frequenter idem repetere volunt. Et idem: Cum confessi fuerint non sufficit conscientie sue, sed semper in scrupulo sunt. (Wie / 17) Istis utique dicendum est: ut quitquid semel dixerant, non illud repetant, sed sicud dictum est derelinquant. Dicendum est eum eciam ne scrupolosi sint circa minora peccata, sed breviter illa in generali exponant. Maiora vero et in quibus posset esse periculum cognoscere studeant et specialiter exponere. Quedam enim cogitaciones turpes sive blasphemie non ita sunt exprimenda sicud occerunt, sed ita intimande sunt tantum, ut confessor eas intelligat. (Wie / 18) Nec timende sunt tales cogitationes, quia non dilectant, sed cruciant, nec nostre sunt, sed demonis, qui eas suggerit, et in cordibus oculis subicit. Unde nec imputabuntur. Harumque enim vexacio plerumque hominem purgat magis quam maculet. Quidquid enim aliquem affligit nec placet facere ei in aliquo nocere non potest. (Wie / 19) Quanto igitur aliquis vel turpia vel talia frequencius et subtilius vellet confiteri et cordis scrupulum in hoc sequi et quasi semper hoc faceret, nec aliter pacem cordis haberent tanto vires inimico contra se daret ut per hec temptando eum affligeret. Sicud canis quando latrat et ei panis proicitur ut latrare desinat, nec propter hoc cessat, sed amplius proicientem persequitur. (Wie / 20) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum vel temptari se sentit semper ibi contraria opponat. Si scrupulosus est, confidencie studeat et libertate cordis. Si iracundus impetum et commocionem animi timeat, et tranquillitati et mansuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad perferenda queque adversa se preparet, et exempla paciencium sibi proponat. Si vehemens et impetuosus eciam iusticie per impetum spiritus se excedere metuat, et verba sua moderari et comprimere studeat. Si tenax in conservando eciam sibi commissis fideliter rebus non tam fidelem se quam avarum fieri timeat. (Wie / 21) Denique omnia ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habere sensualitatis motum, et ab ea que dormit in sinu tuo te custodi. Ita semper mulierem tuam, idest sensualitatem subditam habe eam nec tibi dominari permittas quia si mulier potestatem habuerit contraria erit viro suo, id est, rationi quam si vales cogere. Ut omnino taceat et subdita sit, ei semper resiste et pugna. Hoc tibi reputabitur pro victoria semper enim obviare malo fecisse est ymo magis utile est interdum pugnam diucius exercere quam cicius prevalere quia amplius remunerabitur, qui diucius et laboriosius decertaverit etc. et sic est finum Deo gratias. Olmütz, M I.463 De pusillanimitate cordis (Ol / 1) Aliqui per cordis pusillanimitatem putant se desperare cum non desperant, senciunt motus desperacionis per pusillanimitatem cordis et hunc sensum putant esse consensum, sed quantumcumque senciant eciam si quasi operiantur hac temptacione quamdiu ratio contradicit nec consentit caritatem non amittit. Ignis qui in die ardet in nocte operiri cineribus solet, a quibus itaque extinguitur sic certe extinguunt ut in mane alterius tantum scintilla aliqua inveniatur, que dum queritur licet lateat invenitur et de eadem ignis tam vehemens sicut prius reparatur. (Ol / 2) Hec scintilla caritatis et que quantumcumque operiatur in anima temptacionibus si hec temptatio maneat in ipsa anima ut adhereat Deo et nullatenus consentiat alicui mortali vivus remanet ignis caritatis qui postea ab hac scintilla ad tam magnum ignem reparabitur sicut prius. Simile dico de omni temptatione. (Ol / 3) Non enim iudicatur homo secundum sensum consensum racionis et voluntatis anime, non carnis. Duplex est enim voluntas in homine sive duplex lex, sicut dicit apostolus. Dixit se concupiscere secundum legem carnis et carnaliter delectari contra voluntatem. Et quia quod ita concupiscebat, nolebat et contra voluntatem suam hoc faciebat. Ideo dicit: Ego non operor illud, sed quod habitat in me est peccatum. Ita si tu temptaris carnali concupiscentia, vel desperatione, vel invidia, vel alio peccato quamdiu non vult hoc consensus non tu agis illud nec iudicaberis secundum illum peccati sensum sed secundum rationis et voluntatis consensum. (Ol / 4) Et quid mirum si sit duplex voluntas consensum in homine altera non imputetur cum in redemptore duplex voluntas fuerit una qua voluit passionis calicem a se transferri et altera qua voluit pati? Igitur non te deiciet carnis voluntas si voluntas spiritus et racio Deo adhereat et non cedat. (Ol / 5) Tene exemplum mulieris nequam, quam numquam vir suus cogere potuit ut sileret. Quam proiectam in sceno et totam coopertam et inclusam cum inquireret an ad huc sileret respondit versa facie ad eum se ad huc non silere. Ita tu involutus totus et coopertus temptacionis sceno dic ad huc non sileo, ab adherendo Deo et retines bonitatem sicut illa retinuit iniquitatem. (Ol / 6) Amplius dico: Si temptaris desperacione, vel invidia, vel carnali, vel spirituali vel aliquo peccato quantum pre aliis temptaris tantum pre aliis amplius mereris. Si legitime certas, temptatus duplex premium habebis cum alius simplum sit habiturus et quantum aliquid fatigaris tanto magis remuneraberis si non consentis. (Ol / 7) Et quia in tali statu cum sic aliquis temptari contingit, ut multa venialia committat ex ipsa temptacione et econtraria contingit in illa pena quam sustinet in resistendo ut deleat penam debitam venialibus ex una parte, et ex altera meritum crescat per intensionem resistendi et pugnandi. (Ol / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem nec a caritate deicit quamdiu racio non consentit. Ita quoque devocionis sensus, idest consolatio gracie non facit hominem perfectum, nec subtracta eadem facit hominem imperfectum. Sed pares possunt esse in caritate et qui consolatione fruitur et ille qui hac privatur. (Ol / 9) Immo magis periclitari potest iste devotione fruens quam ille hac carens quia si nimis de hac gracia confidat et sic cognicionem sui negligat non fit per hanc Deo vicinior sed remocior in tantum quantum fuerit minus humilis et male confidentior. (Ol / 10) Aridus vero a gracia si cum labore quamvis arido corde agat quod debet equiparabitur illi devoto merebitur quia vel valde laboret et pro accipienda gracia conetur. (Ol / 11) Sedeat ergo iuxta viam et mendicet lumen gracie. Et quamvis turba malarum cogitacionum dicat ut taceat, tamen magis ac magis clamet et sic lumen hic a Christo recipiet et magis erit ei meritorium et salubre sic gratiam acqusissse, quam sine labore gratis accepisse. (Ol /12) Oratio talis anime non est pura, sed dura et quamvis non sit dulcis est tamen fortis. Unde apud Dominum Deum tantum potest obtinere fortitudine et duricia quantum dulcitur devotus quia sicut dicit beatus Bernhardus super hunc passum: Delectare in Domino et dabit tibi peticiones cordis tui. Non est hoc dictum de affectu, sed de exercicio. (Ol / 13) Ille bene enim hoc implet qui conatur delectari et si non pertingit ad hoc ut delectetur et virilius agit quam ille qui delectationem hanc percipit. Non ergo sequitur ab hiis experimentum delectationis, nec secundum hanc se credat exaudiri, sed secundum iudicium rationis quod scilicet hoc quod petat accipiat si veraciter, frequenter, et perseveranter petat. (Ol / 14) Item si duo quorum alter minorem. Et contingit quod ille qui magis confidit magis periclitetur et inferior sit. Et quia confidencia eius est de ignorancia vero sui ipsius quia ignorat ad quanta teneatur. Aliter vero in securiori est statu, quia trepidacio ipsius est ex ignoracione proprie infirmitatis vel imperfectionis. Et quanto hic per humilitatem timet et trepidat, tanto ante iudicium Dei securior astabit; quia se ipsum discussit, et iudicat. Ita quandoque est confidencia aliqua non bona et timor Deo vicinior et securior. (Ol / 15) Item scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum conscientie. Quicquid enim contra conscientiam est, peccatum nec potest percipere gratiam qui talem habet conscientiam, quia non habitat Deus in inquieta et mala conscientia sed in pacificata, quia in pace factus est locus eius. (Ol / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature, ut cum psalmum legerint semper eis videtur quod minus bene dixerint unde semper idem frequenter repetere volunt. Et item: Cum confessi fuerint non sufficit conscientie sue, sed semper in scrupulo sunt. (Ol / 17) Istis que dicendum est ut usque semel dixerint. Non illud repetant, sed sicut dictum est relinquant. Dicendum est eis eciam ne scrupolosi sint circa minora peccata. Sed breviter et generali illa exponant. Maiora vero et in quibus possit esse periculum cognoscere studeant et specialiter exponere. Quedam enim cogitaciones turpes sive blasphemie non ita sunt exprimende sicut occerunt, sed ita intimande tantum, ut confessor eas intelligat. (Ol / 18) Nec timende sunt tales cogitationes, quia non delectant, sed cruciant, nec nostre sunt, sed demonis, qui eas suggerit, et in cordis oculis subicit, unde nec imputabuntur. Harum enim vexacio hominem plerumque purgat quam maculet. Quidquid enim aliquem affligit nec placet facere ei in aliquo nocere non potest. (Ol / 19) Quanto igitur aliquis turpia vel levia talia frequencius et subtilius vellet confiteri et cordis scrupulum in hoc sequi: ut quasi semper hoc faceret, nec aliter pacem cordis habere posset tanto vires inimico contra se daret ut per hoc temptando eum affligeret: sicut canis cum latrat et ei panis proicitur ut latrare desinat non propter hoc cessat, sed amplius proicientem latrando persequitur. (Ol / 20) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum vel temptari se sentit semper ibi contraria opponat. Si scrupulosus est, confidencie et libertati cordis studeat. Si iracundus impetum et commocionem animi timeat, et tranquillitati et mansuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad perferenda queque adversa sequet exempla paciencium sibi proponat. Si vehemens et impetuosus in defensione eciam iusticie per impetum se spiritus se excedere metuat, et verba sua moderari et comprimere studeat. Si tenax in conservandis fideliter sibi commissis rebus non tam fidelem se quam avaris fieri timeat. (Ol / 21) Denique omnia ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habe sensualitatis motum, et ab ea que dormit in sinu tuo te custodi. Ita semper mulierem tuam, idest sensualitatem subditam habe nec eam tibi dominari permittas. Quia si mulier hec potestatem habuerit, contraria erit viro suo, id est, rationi. Quam si non vales cogere ut omnino taceat et subdita sit, ei semper resiste et pugna hoc tibi reputabitur pro victoria. Semper enim obviare malo vicisse est, ymmo magis utile est interdum pugnam diucius exercere quam cicius prevalere. Quia amplius remunerabitur, qui diucius et laboriosius decertaverit. Explicit Arnhem 6 Hugo de pusillanimitate cordis (Ar / 1) Aliqui per cordis pusillanimitatem putant se desperare cum non desperant. Senciunt enim motus desperacionis per pusillanimitatem cordis et hunc sensum putant consensum. Sed quantumcumque senciant eciam si quasi operiantur hac temptacione quamdiu ratio contradicit, nec consentit caritatem non amittit. Ignis qui in die ardet in nocte operiri cineribus solet. A quibus itaque extinguitur sic certe extinguunt ut in mane alterius tantum scintilla aliqua inveniatur que dum queritur licet lateat invenitur et de eadem ignis tam vehemens sicut prius reparatur. (Ar / 2) Hec scintilla caritatis que quantumcumque in anima operiatur temptacionibus si hec intentio maneat in ipsa anima ut adhereat Deo et nullatenus consentiat alicui mortali vivus remanet ignis caritatis qui postea ab hac scintilla ad tam magnum ignem reparabitur sicut prius. Simile dico de omni temptatione. (Ar / 3) Non enim iudicatur homo secundum sensum vel cogitationem carnalis delectationis sed secundum consensum racionis, et voluntatis anime, non carnis. Duplex est enim voluntas in homine sive duplex lex, sicut dicit apostolus: Lex enim carnis; et lex spiritus et ipse apostolus dixit se concupiscere secundum legem carnis et carnaliter delectari contra voluntatem. Et quia quod ita concupiscebat, nolebat et contra voluntatem suam hoc faciebat. Ideo dicit: Ego non operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Ita si tu temptaris carnali concupiscentia, vel desperatione, vel invidia, vel alio peccato quamdiu non vult hoc consensus non tu agis illud nec iudicaberis secundum illum peccati sensum sed secundum rationis et voluntatis consensum. (Ar / 4) Et quid mirum si duplex sit voluntas in homine et altera non imputetur cum in redemptore nostro duplex voluntas fuerit una qua voluit passionis calicem a se transferri et altera qua voluit pati? Igitur non te deiciat carnis voluntas si voluntas spiritus et racio adhereat Deo et non cedat. (Ar / 5) Tene exemplum mulieris nequam, quam numquam vir suus cogere potuit ut sileret. Quam proiectam in sceno et totam coopertam et inclusam cum inquiretur an ad huc sileret? Respondit versa ad eum facie se ad huc non silere. Ita tu totus involutus et coopertus temptacionis sceno dic ad huc non sileo, ab adherendo Deo et retines bonitatem sicut illa retinuit iniquitatem. (Ar / 6) Amplius dico: Si temptaris desperacione, vel invidia, vel carnali, vel spirituali aliquo peccato quantum pre aliis temptaris tantum pre aliis amplius mereris. Si legitime certaveris temptatus duplex premium habebis cum alius simplum sit habiturus. Et quantum aliquod peccatum temptatus amplius sentis et eius delectatione fatigaris tantum magis remuneraberis si non consentis. (Ar / 7) Et quia in tali statu cum scilicet aliquis temptatur contingit, ut multa venialia committat ex ipsa temptacione et econtraria contingit in illa pena quam sustinet in resistendo ut deleat penam debitam venialibus ex una parte, et ex altera meritum crescat per intensionem resistendi et pugnandi. (Ar / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem nec a caritate deicit quamdiu racio non consentit. Ita quoque devocionis sensus, idest consolatio gracie non facit hominem perfectum, nec subtracta hec eadem consolatio facit imperfectum. Sed pares possunt esse in caritate et ille qui consolatione fruitur et ille qui hac privatur. (Ar / 9) Immo magis potest iste periclitari devotione fruens quam ille hac carens quia si nimis de hac gracia confidat et sic cogitationem sui negligat oratio fit per hanc Deo vicinior sed remocior in tantum quantum fuerit minus humilis et male confidentior. (Ar / 10) Aridus vero a gracia si cum labore quamvis arido corde agat quod debet equiparabitur illi devoto vel forte preferetur et magis in hoc statu devoto merebitur quia vel valde laborat et pro accipienda gracia conetur. (Ar / 11) Sedeat ergo iuxta viam et mendicet lumen gracie. Et quamvis turba malarum cogitacionum dicat ut taceat, tamen magis ac magis clamet et sic lumen hic a Christo recipiet et magis erit ei meritorium et salubre sic gratiam acquisisse, quam sine labore gratis accepisse. (Ar / 12) Oratio talis anime non est pura, sed dura et quamvis non sit dulcis est tamen fortis. Unde apud Dominum Deum tantum potest optinere fortitudine et duricia quantum dulcitur devotus quia sicut dicit beatus Bernhardus super hunc passum: Delectare in Domino et dabit tibi peticiones cordis tui, non est hoc dictum de affectu, sed de exercicio. (Ar / 13) Ille bene enim hoc implet qui conatur delectari et si non pertingit ad hoc ut delectetur et virilius agit quam ille qui delectationem hanc percipit. Non ergo sequatur ab hiis experimentum delectationis, nec secundum hanc se credat exaudiri, sed secundum iudicium rationis quid scilicet hoc quod petat accipiat si veraciter, frequenter, et perseveranter petat. (Ar / 14) Item sunt duo quorum alter maiorem habet mentis confidenciam et alter minorem. Et contingit quod ille qui magis confidit periclitetur et inferior sit. Et quia confidencia eius est de ignorancia sui ipsius quia ignorat ad quanta teneatur. Alter vero in securiori statu, quia trepidacio ipsius est ex cognitione proprie infirmitatis vel imperfectionis. Et quanto hic per humilitatem timet et trepidat, tanto ante iudicium Dei securior astabit; quia se ipsum discussit, et iudicat. Ita quandoque est confidencia aliqua non bona et timor securior et Deo vicinior. (Ar / 15) Item scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum conscientie. Quicquid enim contra conscientiam est, peccatum est nec potest percipere gratiam qui talem conscientiam habet, quia non habitat Deus in inquieta et mala conscientia sed in pacificata, quia in pace factus est locus eius. (Ar / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature, ut cum psalmum legerint semper eis videtur quod minus bene dixerint: unde frequenter idem repetere volunt. Et item: Cum confessi fuerint non sufficit conscientie sue, sed semper in scrupulo sunt. (Ar / 17) Istis utique dicendum est ut quitquid semel dixerint, non illud repetant, sed sicut dictum est relinquant. Dicendum est eis eciam ne scrupolosi sint circa minora peccata. Sed breviter in generali illa exponant. Maiora vero et in quibus possit esse periculum cognoscere studeant et specialiter exponere. Quedam enim cogitaciones turpes sive blasphemie non ita sunt exprimende sicut occerunt, sed ita intimande tantum, ut confessor eas intelligat. (Ar / 18) Nec timende sunt tales cogitationes, quia non delectant, sed cruciant, nec nostre sunt, sed demonis, qui eas suggerit, et in cordis oculis subicit, unde non imputabuntur. Harum enim vexacio hominem purgat magis plerumque quam maculet. Quidquid enim aliquem affligit nec placet facere ei in aliquo nocere non potest. (Ar / 19) Quanto igitur aliquis vel turpia vel levia talia frequencius et subtilius vellet confiteri et cordis scrupulum in hoc sequi: ut quasi hoc semper faceret, nec aliter pacem cordis habere posset tanto vires inimico contra se daret ut per hoc temptando eum affligeret: sicut canis cum latrat et ei panis proicitur ut latrare desinat non propter hoc cessat, sed amplius proicientem latrando persequitur. (Ar / 20) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum vel temptari se sentit semper ibi contraria opponat. Si scrupulosus est, confidencie et libertati cordis studeat. Si iracundus impetum et commocionem non timeat, et tranquillitati et mansuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad perferenda queque adversa se preparet, et exempla paciencium sibi proponat. Si vehemens et impetuosus in defensione eciam iusticie per impetum spiritus se excedere metuat, et verba sua moderari et comprimere studeat. Si tenax etiam in conservandis fideliter sibi commissis rebus non tam fidelem se quam avaris fieri timeat. (Ar / 21) Denique omnia ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habe sensualitatis motum, et ab ea que dormit in sinu tuo te custodi. Ita semper mulierem tuam, idest sensualitatem subditam habe nec eam tibi dominari permittas. Quia si mulier hec potestatem habuerit, contraria erit viro suo, id est, rationi. Quam si non vales cogere ut omnino taceat et subdita sit, ei semper resiste et pugna hoc reputabitur tibi pro victoria. Semper enim obviare malo vicisse est, ymmo magis utile est interdum pugnam diucius exercere quam cicius prevalere. Quia amplius remunerabitur, qui diucius et laboriosius decertaverit. De confessione (Ar / 22) Confessor satisfactionem diligenter dividat in quatuor. Quia peccator Deum offendit iniungat ei orationes. Quia proximum elemosinas et alia opera misericordie. Quia in corpus suum peccavit per illicitam delectationes iniungat ei ieiunia et alia que ad satisfactionem corporis pertinent. Si aliquem dampnificavit, vel iniuste aliquid habuerit de aliquo iniungat ei restitutionem pro posse suo, et semper in fine ut caveat recidivum. (Ar / 23) Satisfactio in tribus consistit: In carnis afflictione oratione et in elemosinarum largicione. Carnis afflictio in quatuor consistit: In ieiuniis vigiliis verberibus et peregrinacionibus. Oratio et in duobus in mentis devocione et vocali laude. Largicio elemosinarum: in septem operibus misericordie. Hinc triplici gradu, scilicet contritione confessione satisfactione, ascendit homo ad cognitione sui creatoris. Koblenz Rara 195 De pusillanimitate cordis (Ko / 1) Aliqui per cordis pusillanimitatem putant se desperare cum non desperant. Senciunt enim motus desperacionis per pusillanimitatem cordis et hunc sensum putant consensum. Sed quantumcumque senciant eciam si quasi operiantur hac temptacione quamdiu ratio contradicit, nec consentit caritatem non amittit. Ignis qui in die ardet in nocte operiri cineribus solet. A quibus itaque extinguitur sic certe extinguunt ut in mane alterius tantum scintilla aliqua inveniatur que dum queritur licet lateat invenitur et de eadem ignis tam vehemens sicut prius reparatur. (Ko / 2) Hec scintilla caritatis que quantumcumque in anima operiatur temptacionibus si hec intentio maneat in ipsa anima ut adhereat Deo et nullatenus consentiat alicui mortali vivus remanet ignis caritatis qui postea ab hac scintilla ad tam magnum ignem reparabitur sicut prius. Simile dico de omni temptatione. (Ko / 3) Non enim iudicatur homo secundum sensum vel temptationem carnalis delectationis sed secundum consensum racionis, et voluntatis anime, non carnis. Duplex est enim voluntas in homine sive duplex lex sicut dicit apostolus: Lex enim carnis; et lex spiritus. Et ipse apostolus dixit se concupiscere secundum legem carnis et carnaliter delectari contra voluntatem. Et quia quod ita concupiscebat, nolebat et contra voluntatem suam hoc faciebat. Ideo dicit: Ego non operor illud sed quod habitat in me peccatum. Ita si tu temptaris carnali concupiscentia, vel desperatione, vel invidia, vel alio peccato quamdiu non vult hoc consensus non tu agis illud nec iudicaberis secundum illum peccati sensum sed secundum rationis et voluntatis consensum. (Ko / 4) Et quid mirum si duplex sit voluntas in homine et altera non imputetur cum in redemptore nostro duplex voluntas fuerit una qua voluit passionis calicem a se transferri et altera qua voluit pati? Igitur non te deiciat carnis voluntas si voluntas spiritus et racio Deo adhereat et non cedat. (Ko / 5) Tene exemplum mulieris nequam, quam numquam vir suus cogere potuit ut sileret. Quam proiectam in sceno et totam coopertam et inclusam cum inquiretur an ad huc sileret? Respondit versa ad eum facie se ad huc non silere. Ita tu totus involutus et coopertus temptacionis sceno dic ad huc non sileo, ab adherendo Deo et retines bonitatem sicut illa retinuit iniquitatem. (Ko / 6) Amplius dico: Si temptaris desperacione, vel invidia, vel carnali, vel spirituali aliquo peccato quantum pre aliis temptaris tantum pre aliis amplius mereris. Si legitime certas temptatus duplex premium habebis cum alius simplum sit habiturus. Et quantum aliquod peccatum temptatus amplius sentis et eius delectatione fatigaris tantum magis remuneraberis si non consentis. (Ko / 7) Et quia in tali statu cum scilicet aliquis temptatur contingit, ut multa venialia committat ex ipsa temptacione et econtraria contingit in illa pena quam sustinet in resistendo ut deleat penam debitam ex venialibus ex una parte, et ex altera meritum crescat per intensionem resistendi et pugnandi. (Ko / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem nec a caritate deicit quamdiu racio non consentit. Ita quoque devocionis sensus, idest consolatio gracie non facit hominem perfectum, nec subtracta hec eadem consolatio facit imperfectum. Sed pares possunt esse in caritate et ille qui consolatione fruitur et ille qui hac privatur. (Ko / 9) Immo magis periclitari potest iste devotione fruens quam ille hac carens quia si nimis de hac gracia confidat et sic cognitionem sui negligat non fit per hanc Deo vicinior sed remocior in tantum quantum fuerit minus humilis et male confidentior. (Ko / 10) Aridus vero a gracia si cum labore quamvis arido corde agat quod debet equiparabitur illi devoto vel forte preferetur et magis in hoc statu devoto merebitur quia vel valde laborat et pro accipienda gracia conetur. (Ko / 11) Sedeat ergo iuxta viam et mendicet lumen gracie. Et quamvis turba malarum cogitacionum dicat ut taceat, tamen magis ac magis clamet et sic lumen hic a Christo recipiet et magis erit ei meritorium et salubre sic gratiam acqusissse, quam sine labore gratis accepisse. (Ko / 12) Oratio talis anime non est pura, sed dura et quamvis non sit dulcis est tamen fortis. Unde apud Dominum Deum tantum potest optinere fortitudine et duricia quantum dulcitur devotus quia sicut dicit beatus Bernhardus super hunc passum: Delectare in Domino et dabit tibi peticiones cordis tui, non est hoc dictum de affectu, sed de exercicio. (Ko / 13) Ille bene enim hoc implet qui conatur delectari et si non pertingit ad hoc ut delectetur et virilius agit quam ille qui delectationem hanc percipit. Non ergo sequatur ab hiis experimentum delectationis, nec secundum hanc se credat exaudiri, sed secundum iudicium rationis quia scilicet hoc quod petat accipiat si veraciter, frequenter, et perseveranter petat. (Ko / 14) Item sunt duo quorum alter maiorem habet mentis confidenciam et alter minorem. Et contingit quia ille qui magis confidit magis periclitetur et inferior sit. Et quia confidencia eius est de ignorancia sui ipsius quia ignorat ad quanta teneatur. Alter vero in securiori est statu, quia trepidacio ipsius est ex cognitione proprie infirmitatis vel imperfectionis. Et quanto hic per humilitatem timet et trepidat, tanto ante iudicium Dei securior astabit; quia se ipsum discussit, et iudicavit. Ita quandoque est confidencia aliqua non bona et timor securior et Deo vicinior. (Ko / 15) Item scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum conscientie. Quicquid enim contra conscientiam est, peccatum est nec potest percipere gratiam qui talem conscientiam habet, et quia non habitat Deus in inquieta et mala conscientia sed in pacificata, quia in pace factus est locus eius. (Ko / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature, ut cum psalmum legerint semper eis videtur quod minus bene dixerint: unde frequenter idem repetere volunt. Et item: Cum confessi fuerint non sufficit conscientie sue, sed semper in scrupulo sunt. (Ko / 17) Istis utique dicendum est ut quitquid semel dixerint, non illud repetant, sed sicut dictum est relinquant. Dicendum est eis eciam ne scrupolosi sint circa minora peccata. Sed breviter et in generali illa exponant. Maiora vero et in quibus possit esse periculum cognoscere studeant et specialiter exponere. Quedam enim cogitaciones turpes sive blasphemie non ita sunt exprimende sicut occurunt, sed ita intimande tantum, ut confessor eas intelligat. (Ko / 18) Nec timende sunt tales cogitationes, quia non delectant, sed cruciant, nec nostre sunt, sed demonis, qui eas suggerit, et in cordis oculis subicit, unde nec imputabuntur. Harum enim vexacio hominem plerumque magis purgat quam maculet. Quidquid enim aliquem affligit nec placet facere ei in aliquo nocere non potest. (Ko / 19) Quanto igitur aliquis vel turpia vel levia talia frequencius et subtilius vellet confiteri et cordis scrupulum in hoc sequi: ut quasi hoc semper faceret, nec aliter pacem cordis habere posset tanto vires inimico contra se daret ut per hoc temptando eum affligeret: sicut canis cum latrat et ei panis proicitur ut latrare desinat non propter hoc cessat, sed amplius proicientem latrando persequitur. (Ko / 20) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum vel temptari se sentit semper ibi contraria opponat. Si scrupulosus est, confidencie et libertati cordis studeat. Si iracundus impetum et commocionem animi timeat, et tranquillitati et mansuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad perferenda queque adversa se preparet, et exempla paciencium sibi proponat. Si vehemens et impetuosus in defensione eciam iusticie per impetum spiritus se excedere metuat, et verba sua moderari et comprimere studeat. Si tenax etiam in conservandis fideliter sibi commissis rebus non tam fidelem se quam avarum fieri timeat. (Ko / 21) Denique omnia ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habe sensualitatis motum, et ab ea que dormit in sinu tuo te custodi. Ita semper mulierem tuam, idest sensualitatem subditam habe nec eam tibi dominari permittas. Quia si mulier hec potestatem habuerit, contraria erit viro suo, id est, rationi. Quam si non vales cogere ut omnino taceat et subdita sit, ei semper resiste et pugna hoc reputabitur tibi pro victoria. Semper enim obviare malo vicisse est, immo magis utile est interdum pugnam diucius exercere quam cicius prevalere. Quia amplius remunerabitur, qui diucius et laboriosius decertaverit. De confessione (Ko / 22) Confessor satisfactionem diligenter dividat in quatuor. Quia peccator Deum offendit iniungat ei orationes. Quia proximum elemosinas et alia opera misericordie quia in corpus suum peccavit per illicitam delectationem iniungat ei ieiunia et alia que ad afflictionem corporis pertinent. Si aliquem dampnificavit, vel aliquid iniuste habuerit de aliquo iniungat ei restitutionem pro posse suo, et semper in fine ut caveat recidivum. (Ko / 23) Satisfactio in tribus consistit: In carnis afflictione, oratione et elemosinarum largicione. Carnis afflictio in quatuor consistit: In ieiuniis vigiliis verberibus et peregrinacionibus. Oratio in duobus: In mentis devocione et vocali laude. Largicio elemosinarum in septem operibus misericordie. Hinc triplici gradu, scilicet contritione confessione et satisfactione, ascendit homo ad cognitione sui creatoris etc. Basel B IX 7 Notabilia plura contra diversas temptationes, et primo De pusillanimitate cordis Capitulum primum. (Ba / 1) Aliqui per cordis pusillanimitatem putant se desperare; cum non desperant. Senciunt enim motus desperacionis per pusillanimitatem cordis; et hunc sensum putant consensum. Sed quantumcumque senciant, eciam si quasi operiantur hac temptacione quamdiu ratio contradicit nec consentit; caritatem non amittit. Ignis qui in die ardet; in nocte operiri cineribus solet. A quibus itaque extinguitur sic certe extinguunt ut in mane alterius tantum scintilla aliqua inveniatur que dum queritur licet lateat invenitur; et de eadem ignis tam vehemens sicut prius reparatur. (Ba / 2) Hec scintilla caritatis et que quantumcumque in anima operiatur temptacionibus; si hec intentio maneat in ipsa anima ut adhereat Deo, et nullatenus consentiat alicui mortali, vivus remanet ignis caritatis; qui postea ab hac scintilla ad tam magnum ignem reparabitur sicut prius. Simile dico de omni temptatione. (Ba / 3) Non enim iudicatur homo secundum sensum vel temptacione carnalis delectationis, sed secundum consensum racionis, et voluntatis anime; non carnis. Duplex est enim voluntas in homine, sive duplex lex, sicut dicit apostolus: Lex enim carnis et lex spiritus. Et ipse apostolus dixit se concupiscere secundum legem carnis; et carnaliter delectari contra voluntatem. Et quia quod ita concupiscebat, nolebat et contra voluntatem suam hoc faciebat. Ideo dixit: Ego non operor illud; sed quod habitat in me peccatum. Ad Romanos. Ita si tu temptaris carnali concupiscentia, vel desperatione, vel invidia, vel alio peccato quamdiu non vult hoc consensus, non tu agis illud nec iudicaberis secundum illum peccati sensum, sed secundum rationis et voluntatis consensum. (Ba / 4) Et quid mirum si duplex sit voluntas in homine et altera non imputetur, cum in redemptore nostro duplex voluntas fuerit una qua voluit passionis calicem a se transferri et altera qua voluit pati? Igitur non te deiciet carnis voluntas si voluntas spiritus et racio Deo adhereat et non cedat. (Ba / 5) Tene exemplum mulieris nequam, quam numquam vir suus cogere potuit ut sileret. Quam proiectam in sceno et totam coopertam et inclusam, cum inquiretur an ad huc sileret? respondit versa ad cum facie se ad huc non silere. Ita tu totus involutus et coopertus temptacionis sceno; dic ad huc non sileo, ab adherendo Deo et retines bonitatem; sicut illa retinuit iniquitatem. (Ba / 6) Amplius dico: Si temptaris desperacione, vel invidia, vel carnali, vel spirituali aliquo peccato quantum pre aliis temptaris tantum pre aliis amplius mereris. Si legitime certas, temptatus duplex premium habebis cum alius simplum sit habiturus. Et quantum aliquod peccatum temptatus amplius sentis, et eius delectatione fatigaris; tantum magis remuneraberis si non consentis. (Ba / 7) Et quia in tali statu cum scilicet aliquis temptatur contingit, ut multa venialia conmittat ex ipsa temptacione, econtrario contingit in illa pena quam sustinet in resistendo ut deleat penam debitam ex venialibus ex una parte, et ex altera meritum crescat per intensionem resistendi et pugnandi. (Ba / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem et nec a caritate deicit; quamdiu racio non consentit. Ita quoque devocionis sensus, idest consolatio gracie non facit hominem perfectum, nec subtracta hec eadem consolatio facit imperfectum. Sed pares possunt esse in caritate et ille qui consolatione fruitur; et ille qui hac privatur. (Ba / 9) Immo magis periclitari potest iste devotione fruens, quam ille hac carens quia si nimis de hac gracia confidat et sic cognitionem sui negligat; non fit per hanc graciam Deo vicinior, sed remocior, in tantum quantum fuerit minus humilis et male confidentior. (Ba / 10) Aridus vero a gracia si cum labore quamvis arido corde agat quod debet; equiparabitur illi devoto vel forte preferetur, et magis in hoc statu devoto merebitur; quia vel valde laboret et pro accipienda gracia conetur. (Ba / 11) Sedeat ergo iuxta viam et mendicet lumen gracie. Et quamvis turba malarum cogitacionum dicat ut taceat tamen magis ac magis clamet, et sic lumen hic a Christo recipiet et magis erit ei meritorium, et salubre sic gratiam acquisisse, quam sine labore gratis accepisse. (Ba / 12) Oracio talis anime non est pura, sed dura et quamvis non sit dulcis; est tamen fortis. Unde apud Dominum Deum tantum potest obtinere fortitudine et duricia quantum dulcitur devotus, quia sicut dicit beatus Bernhardus super hunc passum: Delectare in Domino, et dabit tibi peticiones cordis tui. Non est hoc dictum de affectu, sed de exercicio. (Ba / 13) Ille enim bene hoc implet qui conatur delectari, et si non pertingit ad hoc ut delectetur, et virilius agit, quam ille qui delectationem hanc percipit. Non ergo sequitur ab his experimentum delectationis, nec secundum hanc se credat exaudiri, sed secundum iudicium rationis quod scilicet hoc quid petat accipiat si veraciter, frequenter, et perseveranter petat. (Ba / 14) Item sunt duo quorum alter maiorem habet mentis confidenciam et alter minorem. Et contingit quod ille qui magis confidit magis periclitetur et inferior sit. Et quia confidencia eius est de ignorancia sui ipsius quia ignorat ad quanta teneatur. Alter vero in securiori est statu, quia trepidacio ipsius est ex cognitione proprie infirmitatis vel imperfectionis. Et quanto hic per humilitatem timet et trepidat, tanto ante iudicium Dei securior astabit; quia se ipsum discussit, et iudicavit. Ita quandoque est confidencia aliqua non bona et timor securior et Deo vicinior. (Ba / 15) Item scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum conscientie. Quicquid enim contra conscientiam est, peccatum est; nec potest percipere gratiam, qui talem conscientiam habet, quia non habitat Deus in inquieta et mala conscientia, sed in pacificata, quia in pace factus est locus eius. (Ba / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature, ut cum psalmum legerint semper eis videtur quod minus bene dixerint: unde frequenter idem repetere volunt. Et item: Cum confessi fuerint non sufficit conscientie sue, sed semper in scrupulo sunt. (Ba / 17) Istis utique dicendum est: ut quitquid semel dixerint, non illud repetant, sed sicut dictum est relinquant. Dicendum est eis eciam ne scrupolosi sint circa minora peccata, sed breviter et in generali illa exponant. Maiora vero et in quibus posset esse periculum cognoscere studeant et specialiter exponere. Quedam enim cogitaciones turpes sive blasphemie, non ita sunt exprimende sicut occerunt, sed ita intimande tantum, ut confessor eas intelligat. (Ba / 18) Nec timende sunt tales cogitationes, quia non delectant, sed cruciant, nec nostre sunt, sed demonis, qui eas suggerit, et in cordis oculis subicit, unde nec imputabuntur. Harum enim vexacio hominem plerumque magis purgat quam maculet. Quidquid enim aliquam affligit nec placet facere ei in aliquo nocere non potest. (Ba / 19) Quanto igitur aliquis vel turpia vel levia talia frequencius et subtilius vellet confiteri et cordis scrupulum in hoc sequi: ut quasi semper hoc faceret, nec aliter pacem cordis habere posset tanto vires inimico contra se daret ut per hec temptando eum affligeret: sicut canis cum latrat et ei panis proicitur ut latrare desinat et non propter hoc cessat, sed amplius proicientem latrando persequitur. (Ba / 20) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum vel temptari se sentit semper ibi contraria opponat. Si scrupulosus est, confidencie et libertati cordis studeat. Si iracundus impetum et commocionem animi timeat, et tranquillitati et mansuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad perferenda queque adversa se preparet, et exempla paciencium sibi proponat. Si vehemens et impetuosus in defensione eciam iusticie per impetum spiritus se excedere metuat, et verba sua moderari et comprimere studeat. Si tenax etiam in conservandis fideliter sibi commissis rebus, non tam fidelem se quam avarum fieri timeat. (Ba / 21) Denique omnia metuata ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur, suspectum habe sensualitatis motum, et ab ea que dormit in sinu tuo te custodi. Ita semper mulierem tuam, idest sensualitatem subditam habe, nec eam tibi dominari permittas. Quia si mulier hec potestatem habuerit, contraria erit viro suo, id est, rationi. Quam si non vales cogere ut omnino taceat et subdita sit, ei semper resiste et pugna hoc reputabitur tibi pro victoria. Semper enim obviare malo vicisse est, immo magis utile est interdum pugnam diucius exercere quam cicius prevalere. Quia amplius remunerabitur, qui diucius et laboriosius decertaverit. De confessione (Ba / 22) Confessor satisfactionem diligenter dividat in quatuor. Quia peccator Deum offendit iniungat ei orationes, quia proximum, elemosinas et alia opera misericordie, quia in corpus suum peccavit per illicitam delectationes, iniungat ei ieiunia, et alia que ad afflictionem corporis pertinent. Si aliquem dampnificaverit, vel aliquid iniuste habuerit de aliquo iniungat ei restitutionem pro posse suo, et semper in fine ut caveat recidivum. (Ba / 23) Satisfactio in tribus consistit: In carnis afflictione, oratione et elemosinarum largicione. Carnis afflictio in quatuor consistit: In ieiuniis, vigiliis, verberibus, et peregrinacionibus. Oratio et in duobus: In mentis devocione et vocali laude. Largicio elemosinarum: in septem operibus misericordie. Hinc triplici gradu, scilicet contritione, confessione et satisfactione, ascendit homo ad cognitione sui creatoris. Trier 713-268 Tractatulus contra pusillinimitatem et nimiam scrupulositatem (Tr / 1) Aliqui per cordis pusillanimitatem putant se desperare, cum non desperant. Senciunt enim motus desperacionis per pusillanimitatem cordis et hunc sensum putant consensum. Sed quantumcumque senciant eciam si quasi operiantur hac temptacione quamdiu ratio contradicit nec consentit, caritatem non amittit. Ignis qui in die ardet in nocte operiri cineribus solet a quibus utique extinguitur sic certe extinguunt ut in mane alterius tantum scintilla aliqua inveniatur. Et de eadem ignis tam vehemens sicud prius, (Tr / 2) hec scintilla caritatis que quantumcumque in anima operiatur temptacionibus si hec intentio maneat in ipsa anima ut adhereat Deo et nullatenus consentiat alicui mortali vivus remanet ignis caritatis qui postea ab hac scintilla ad tam magnum ignem reparabitur sicud prius. Simile dico de omni temptatione. (Tr / 3) Non enim iudicatur homo secundum sensum vel temptacionem carnalis delectationis sed secundum consensum racionis et voluntatis anime non carnis. Duplex est enim voluntas in homine sive duplex lex, sicut dicit apostolus: Lex scilicet carnis; et lex spiritus et ipse apostolus dicit se concupiscere secundum legem carnis et carnaliter delectari contra voluntatem et quia quod ita concupiscebat nolebat et contra voluntatem suam hoc faciebat ideo dixit: Ego non operor illud, sed habitat in me peccatum. Ita si tu temptaris carnali concupiscentia, vel desperatione, vel invidia, vel alio peccato quamdiu non vult hoc consensus non tu agis illud nec iudicaberis secundum illum peccati consensum sed secundum rationis et voluntatis consensum. (Tr / 4) Et quid mirum si duplex sit voluntas in homine et altera non imputetur cum in redemptore nostro duplex voluntas fuerit una qua voluit passionis calicem a se transferri et altera qua voluit pati? Igitur non te deiciet carnis voluntas si voluntas spiritus et racio Deo adhereat et non cedat. (Tr / 5) Tene exemplum mulieris nequam quam numquam vir suus cogere potuit ut sileret. Quam proiectam in sceno et totam apertam et inclusam cum inquiretur an ad huc sileret respondit versa ad eum facie se adhuc non silere. Ita tu totus involutus et coopertus temptacionis sceno dic ad huc non sileo, ab adherendo Deo et retines bonitatem sicud illa retinuit iniquitatem. (Tr / 6) Amplius dico: Si temptaris desperacione, vel invidia, vel carnali, vel spirituali aliquo peccato quantum pre aliis temptaris tantum pre aliis amplius mereris. Si legitime certas temptatus duplex premium habebis cum alius simplum sit habiturus. Et quantum aliquod peccatum temptatus amplius senteris, et eius delectatione fatigaris tantum magis remuneraberis si non consentis. (Tr / 7) Et quia in tali statu cum scilicet aliquis temptatur contingit, ut multa venialia conmittat ex ipsa temptacione et econtrario contingit in illa pena quam sustinet in resistendo ut deleat penam debitam ex venialibus ex una parte et ex altera meritum crescat per intensionem resistendi et pugnandi. (Tr / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem nec a caritate deicit quamdiu racio non consentit. Ita quoque devocionis sensus, idest consolatio gracie non facit hominem perfectum nec subtracta hec eadem consolatio facit imperfectum. Sed pares possunt esse in caritate et ille qui consolatione fruitur et ille qui hac privatur (Tr / 9) ymmo magis periclitari potest iste devotione fruens quam ille hac carens quia si nimis de hac gracia confidat et sic cognitionem suam negligat non fit per hanc Deo vicinior sed remocior in tantum quantum fuit minus et male confidentior. (Tr / 10) Aridus vero a gracia si cum labore quam arido corde agat quod debet equiparabitur illi devoto vel forte preferetur et magis in hoc statu devoto merebitur quia vel valde laboret et pro accipienda gracia conetur. (Tr / 11) Sedeat ergo iuxta viam et mendicet lumen gracie. Et quamvis turba multarum cogitacionum dicat ut taceat tamen magis ac magis clamet, et sic lumen hic a Christo recipiet et magis erit ei meritorium, et salubre sic gratiam acquisisse, quam sine labore gratis accepisse. (Tr / 12) Oratio talis anime non est pura, sed dura et quamvis non sit dulcis; est tamen fortis unde apud Dominum Deum tantum potest optinere fortitudine et duricia quantum dulcitur devotus, quia sicut dicit beatus Bernhardus per hunc passum: Delectare in Domino, et dabit tibi peticiones cordis tui. Non est dictum de affectu, sed de exercicio. (Tr / 13) Ille enim bene hoc implet qui conatur delectari, et si non pertingit ad hoc ut delectetur et virilius agit quam ille qui delectationem hanc percipit. Non ergo sequitur ab hiis experimentum delectationis, nec secundum hanc se credat exaudiri, sed iudicium rationis quid scilicet hoc quod petit accipiat si veraciter, frequenter, pie et perseveranter petat. (Tr / 14) Item sunt duo quorum alter maiorem habet mentis confidenciam et alter minorem et contingit quod ille qui magis confidit magis periclitetur et inferior sit et quia confidencia eius est de ignorancia sui ipsius quia ignorat ad quanta teneatur. Alter vero in securiori est statu, quia trepidacio ipsius est ex cognitione proprie infirmitatis vel imperfectionis. Et quanto hic per humilitatem timet et trepidat, tanto ante iudicium Dei securior astabit quia se ipsum discussit, et iudicavit. Ita quandoque est confidencia aliqua non bona et timor securior et Deo vicinior. (Tr / 15) Item scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum conscientie. Quicquid enim fit contra conscientiam peccatum est nec potest percipere gratiam qui talem conscientiam quia non habitat Deus in inquieta et mala conscientia, sed in pacificata, quia in pace factus est locus eius. (Tr / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature, ut cum psalmum legerint semper eis videtur quod minus bene dixerint: unde frequenter idem repetere volunt. Et item: Cum confessi fuerint non sufficit conscientie sed semper in scrupulo sunt. (Tr / 17) Istis utique dicendum est: ut quitquid semel dixerint, non illud repetant, sed sicut dictum est relinquant. Dicendum est eis eciam ne scrupolosi sint circa minora peccata, sed breviter et in generali illa exponant. Maiora vero in quibus posset esse periculum cognoscere studeant et specialiter exponere. Quedam enim cogitaciones turpes sive blasphemie non ita sunt exprimende sicut occerunt, sed ita intimande tantum, ut confessor eas intelligat. (Tr / 18) Nec timende sunt tales cogitationes, quia non delectant, sed cruciant, nec nostre sunt, sed demonis, qui eas suggerit, et in cordis oculis subicit, unde nec imputabuntur. Harum enim vexacio plerumque hominem magis purgat quam maculet. Quidquid enim aliquem affligit nec placet facere ei in aliquo nocere non potest. (Tr / 19) Quanto igitur aliquis vel turpia vel levia talia frequencius et subtilius vellet confiteri et cordis scrupulum in hoc sequi: ut quasi hoc semper hoc faceret, nec aliter pacem cordis habere posset tanto vires inimico contra se daret ut per hoc temptando eum affligeret. Sicud canis cum latrat et ei panis proicitur ut latrare desinat et non propter hoc cessat, sed amplius proicientem latrando persequitur. (Tr / 20) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum vel temptari se sentit semper ibi contraria opponat, si scrupulosus est confidencie studeat et libertati cordis, si iracundus impetum et commocionem animi timeat, et tranquillitati et mansuetudini omnibus modis intendat, si impaciens ad perferenda queque adversa se preparet et exempla paciencium sibi proponat. Si vehemens et impetuosus in defensione eciam iusticie per impetum spiritus se excedere metuat et verba sua moderari et comprimere studeat. Si tenax in conservandis etiam fideliter sibi commissis rebus, non tam fidelem se quam amarum fieri timeat. (Tr / 21) Denique omnia ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habe sensualitatis motum et ab ea que dormit in sinu tuo te custodi. Ita semper mulierem tuam, idest sensualitatem subditam habe, nec eam tibi dominari permittas quia si mulier potestatem habuerit contraria erit viro suo, id est rationi quam si non vales cogere ut omnino taceat et subdita sit ei semper resiste et pugna hoc tibi reputabitur pro victoria. Semper enim obviare malo vicisse est, ymmo magis utile est interdum pugnam diucius exercere quam cicius prevalere quia amplius remunerabitur, qui diucius et laboriosius decertaverit. Deo gracias Amen Mainz I 215b Incipit tractatulus optimus de temptationibus undecumque (M2 / 1) Aliqui per cordis pusillanimitatem putant se desperare, cum non desperant. Senciunt enim motus desperacionis per pusillanimitatem cordis, et hunc sensum putant consensum. Sed quantumcumque senciant, eciam si quasi operiantur hac temptacione, quamdiu ratio contradicit nec consentit, nec caritatem non amittit. Ignis qui in die ardet, in nocte operiri cineribus solet. A quibus itaque extinguitur sic certe extinguunt ut in mane alterius tantum scintilla aliqua inveniatur, que dum queritur licet lateat invenitur, et de eadem ignis tam vehemens sicut prius reparatur. (M2 / 2) Hec scintilla caritatis, que quantumcumque operiatur in anima temptacionibus, si hec temptatio maneat in ipsa anima ut adhereat Deo, et nullatenus consentiat alicui mortali, vivus remanet ignis caritatis, qui postea ab hac scintilla ad tam magnum ignem reparabitur sicut prius. Simile dico de omni temptacione. (M2 / 3) Non enim iudicatur homo secundum sensum vel temptacionem carnalis delectationis, sed secundum consensum racionis et voluntatis anime, non carnis. Duplex est enim voluntas in homine, sive duplex lex, sicut dicit apostolus: Lex enim carnis, et lex spiritus. Et ipse apostolus dixit se concupiscere secundum legem carnis, et carnaliter delectari contra voluntatem. Et quia quod ita concupiscebat, nolebat et contra voluntatem suam hoc faciebat. Ideo dicit: Ego non operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Ita si tu tempteris carnali concupiscentia, vel desperatione, vel invidia, vel alio peccato, quamdiu non vult hoc consensus non tu agis illud, nec tu iudicaberis secundum illum peccati sensum, sed secundum rationis et voluntatis consensum. (M2 / 4) Et quid mirum si sit duplex voluntas in homine et altera non imputetur, cum in redemptore nostro duplex voluntas fuerit una qua voluit passionis calicem a se transferri et alia qua voluit pati. Igitur non te deiciet carnis voluntas si voluntas spiritus et ratio Deo adhereat et non cedat. (M2 / 5) Tene exemplum mulieris nequam, quam numquam vir suus cogere poterat ut sileret. Quam proiectam in sceno et totam coopertam et inclusam, cum inquiretur an sileret, respondit versa facie ad eum se adhuc non silere. Ita tu totus involutus et coopertus temptacionis sceno dic. Adhuc non sileo ab adherendo Deo, et retinens bonitatem sicut illa retinuit iniquitatem. (M2 / 6) Amplius dico: Si temptaris desperacione vel invidia vel carnali vel spirituali aliquo peccato quantum pre aliis temptaris tantum pre aliis amplius mereris. Si legitime certas, temptatus duplex meritum habebis, cum alius simplum sit habiturus. Et quantum temptatus amplius sentis et eius delectatione fatigaris, tantum magis remuneraberis si non consentis. (M2 / 7) Et quia in tali statu cum scilicet aliquis temptatur contingit, ut multa venialia committat ex ipsa temptacione, econtrario contingit in illa pena quam sustinet in resistendo ut deleat penam debitam ex venialibus ex una parte, et ex altera meritum crescat per intensionem resistendi et pugnandi. (M2 / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem, nec a caritate deicit, quamdiu racio non consentit. Ita quoque devocionis sensus, idest consolatio gracie non facit hominem perfectum, nec subtracta hec eadem facit imperfectum. Sed pares possunt esse in caritate, et ille qui consolatione fruitur, et iste qui hac privatur. (M2 / 9) Ymmo magis periclitari potest iste devotione fruens quam ille hac carens quia si nimis de hac gracia confidat et sic cognitionem sui negligat, non fit Deo per hanc vicinior, sed remocior, in tantum quantum fuerit minus humilis et male confidentior. (M2 / 10) Aridus vero a gracia si cum labore quamvis arido corde agat quod debet, equiparabitur illi devoto vel forte prefertur et magis in hoc statu devoto merebitur, quia vel valde laboret et pro accipienda gracia conetur. (M2 / 11) Sedeat ergo iuxta viam et mendicet lumen gracie. Et quamvis turba malarum cogitacionum dicat ut taceat, et tamen magis ac magis clamet, et sic lumen hic a Christo recipiet et magis erit ei meritorium et salubre sic gratiam acquisisse, quam sine labore gratis accepisse. (M2 /12 ) Oratio talis anime non est pura sed dura, et quamvis non sit dulcis, est tamen fortis. Unde aput Dominum Deum tantum potest obtinere fortitudine et duricia quantum dulcitur devotus, quia sicut dicit beatus Bernhardus super hunc passum: Delectare in Domino et dabit tibi peticiones cordis tui, non est hoc dictum de affectu, sed de exercicio. (M2 / 13) Ille enim bene hoc implet qui conatur delectari et si non pertingit ad hoc ut delectetur, et virilius agit quam ille qui delectationem hanc percipit. Non ergo sequatur ab hiis experimentum delectationis, nec secundum hanc se credat exaudiri, sed secundum iudicium rationis quod scilicet hoc quid petit accipiat si veraciter, frequenter, et perseveranter petat. (M2 / 14) Item sunt duo quorum alter maiorem habet mentis confidenciam et alter minorem. Et contingit quod ille qui magis confidit magis periclitetur et inferior sit. Et quia confidencia eius est de ignorancia sui ipsius, quia ignorat ad quanta teneatur. Alter vero in securiori est statu quia trepidatio ipsius est ex cognitione proprie infirmitatis vel imperfectionis. Et quanto hic per humilitatem timet et trepidat, tanto ante iudicium Dei securior astabit quia se ipsum discussit, et iudicavit. Ita quandoque est confidencia aliqua non bona, et timor Deo vicinior et securior. (M2 / 15) Item scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum conscientie. Quitquid enim contra conscientiam est peccatum est nec potest percipere gratiam qui talem habet conscientiam, quia non habitat Deus in inquieta et mala conscientia sed in pacifica quia in pace factus est locus eius. (M2 / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature ut cum psalmum legerint semper eis videtur quod minus bene dixerint. Unde frequenter idem repetere volunt. Et item cum confessi fuerint non sufficit conscientie sue, sed semper in scrupulo sunt. (M2 / 17) Istis utique dicendum est, ut quitquid semel dixerint, non illum repetant, sed sicut dictum est relinquant. Dicendum est eis eciam ne scrupolosi sint circa minora peccata sed breviter et in generali illa exponant. Maiora vero et in quibus posset esse periculum cognoscere studeant et specialiter exponere. Quedam enim cogitaciones turpes sive blasphemie non ita exprimende sunt sicut occurunt, sed ita intimande tantum ut confessor eas intelligat. (M2 / 18) Nec timende sunt tales cogitationes quia non delectant sed cruciant, nec nostre sunt sed demonis, qui eas suggerit, et in cordis oculis subicit, unde nec imputabuntur horum enim vexacio hominem plerumque magis purgat quam maculet. Quidquid enim aliquem affligit nec placet facere, ei in aliquo nocere non potest. (M2 / 19) Quanto ergo aliquis turpia vel levia talia frequencius et subtilius vellet confiteri, et cordis scrupulum in hoc sequi ut quasi semper hoc faceret, nec aliter pacem cordis habere posset, tanto vires inimico contra se daret, ut per hec temptando eum affligeret. Sicut canis cum latrat et ei panis proicitur ut latrare desinat non propter hoc cessat, sed amplius proicientem latrando insequitur. (M2 / 20) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum vel temptari se sentit, semper ibi contraria opponat. Si scrupulosus est, confidencie et libertati cordis studeat. Si iracundus, impetum et commocionem animi timeat, et tranquillitati et mansuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad preferenda queque adversa se preparet et exempla paciencium sibi proponat. Si vehemens et impetuosus in defensione eciam iusticie per impetum spiritus se excedere metuat, et verba sua moderari et comprimere studeat. Si tenax etiam in conservandis fideliter sibi commissis rebus, non tam fidelem se quam avarum fieri timeat. (M2 / 21) Denique omnia ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habe sensualitatis motum, et ab ea que dormit in sinu tuo te custodi. Ita semper mulierem tuam, idest sensualitatem subditam habe, nec eam tibi dominare permittas. Quia si mulier hec potestatem habuerit contraria erit viro suo, id est, rationi. Quam si non vales cogere ut omnino taceat et subdita sit, ei semper resiste et pugna, hoc tibi imputabitur pro victoria. Semper enim obviare malo vicisse est, ymmo magis utile est interdum pugnam diucius exercere, quam cicius prevalere. Quia amplius remunerabitur, qui diucius et laboriosius decertaverit. Deo gracias CHARLEVILLE, MS 47 Aliud genus edificatoris proficuum, quod aliter intitulatur de secreta vita (Ch / 1) Aliqui per cordis pusillanimitatem putant se desperare; cum non desperant. Sentiunt enim motus desperationis per pusillanimitatem cordis; et hunc sensum putant consensum. Sed quantumcumque sentiant etiam si quasi operiantur hac temptacione quamdiu ratio contradicit nec consentit caritatem non amittunt. Ignis qui in die ardet in nocte cineribus operiri solet a quibus ita extinguitur ut in mane diei alterius tantum sintilla aliqua inveniatur, que dum queritur licet lateat invenitur, et de eadem ignis tam vehemens sicut prius reparatur. (Ch / 2) Hec scintilla caritatis et que quantumcumque operiatur anima temptacionibus si hec intentio maneat in ipsa ut adhereat Deo, et nullatenus consentiat alicui mortali peccato vivus remanet ignis caritatis, qui postea ab hac sintilla ad tam magnum ignem reparabitur sicut prius. Simile dico de omni temptatione. (Ch / 3) Non enim iudicatur homo secundum sensum vel temptacione carnalis temptationis, sed secundum sensum rationis et voluntatis anime, non carnis. Duplex enim est voluntas in homine sive duplex lex, sicut dicit apostolus: Lex scilicet carnis et lex spiritus. Et ipse apostolus dicit se concupiscere secundum legem carnis et carnaliter delectari contra voluntatem. Et quia quod ita concupiscebat nolebat et contra voluntatem suam hoc faciebat. Ideo dicit: Ego non operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Ita si tu temptaris carnali concupiscentia vel desperatione, vel invidia, vel alio peccato quamdiu ratio non vult hoc tu non agis illud, nec iudicaberis secundum illum sensum peccati, sed secundum rationis et voluntatis consensum. (Ch / 4) Et quid mirum si duplex voluntas sit in homine et altera non imputetur, cum in redemptore nostro duplex voluntas fuerit, una qua voluerit calicem passionis a se transferri et alia qua voluerit pati? Igitur non te deiciet carnis voluntas si voluntas spiritus et racio Deo adhereat et non cedat. (Ch / 5) Tene exemplum mulieris nequam quam numquam vir suus cogere potuit ut sileret quam proiectam in ceno et totam coopertam et inclusa cum requireret an adhuc sileret, respondit versa ad eum facie se adhuc non silere. Ita tu totus coopertus et involutus temptationis ceno dic ad huc non sileo ab adherendo Deo et retinens bonitatem sicut illa nequiciam. (Ch / 6) Amplius dico: Si temptaris desperacione, vel invidia, vel superbia aut aliquo peccato carnali vel spirituali quantum pre aliis temptaris tantum pre aliis amplius mereris si legitime certas et temptatus duplex premium habebis cum alius simplum sit habiturus, et quantum aliquod peccatum temptatus sentis et eius delectatione fatigaris tanto magis remuneraberis si non consentis. (Ch / 7) Et quia in tali statu cum scilicet aliquis temptatur contingit, ut multa venialia committat ex ipsa temptacione ex contrario contingit ut pena illa quam sustinet in resistendo deleat penam debitam venialibus ex una parte. Et ex alia parte meritum crescat per intentionem resistendi et pugnam. (Ch / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem nec a caritate deicit; quamdiu racio non consentit. Ita quoque devocionis sensus, idest consolatio gratie non facit hominem perfectum, nec subtracta hec eadem consolatio facit hominem imperfectum, sed pares possunt esse in caritate et ille qui consolatione fruitur, et ille qui hac privatur. (Ch / 9) Immo magis periclitari potest iste devotione fruens, quam ille hac carens quia si nimis de hac gracia confidat et sui cognitionem negligat, non fit per hanc graciam Deo vicinior, sed remocior in tantum quantum fuerit minus humilis et male confidentior. (Ch / 10) Aridus vero a gracia si cum labore quamvis arido corde agat quod debet equiparabitur illi devoto vel forte preferetur et magis in hoc statu devoto merebitur si valde laboret et pro accipienda gracia conetur. (Ch / 11) Sedeat ergo iuxta viam et mendicet lumen gracie. Et quamvis turba malarum cogitacionum increpet ut taceat, ipse tamen magis ac magis clamet et sic lumen a Christo recipiet. Et magis erit ei meritorium et salubre sic gratiam acquisisse quam sine labore et gratis accepisse. (Ch / 12) Oratio talis anime non est pia sed dura sed quamvis non sit dulcis tamen et fortis. Unde apud Deum tantum potest obtinere fortitudine et duricia quantum dulcis et devotus. Quia sicut dicit beatus Bernardus super illud: Delectare in Domino, et dabit tibi peticiones cor tui. Non est hoc dictum de affectu, ed de exercicio. (Ch / 13) Ille enim bene hoc implet qui conatur delectari, etiam si non pertingit ad hoc ut delectetur, et virilius agit, quam ille qui delectationem percipit. Non ergo sequitur aliquis experimentum delectationis, nec secundum hanc se credit exaudiri, sed secundum iudicium rationis, quod scilicet hoc quid petit accipiat, si veraciter frequenter, et perseveranter petat. (Ch / 14) Item sunt duo quorum alter habet maiorem mentis confidenciam et alter minorem et contingit quia ille qui magis confidit magis periclitetur et inferior sit quia confidencia eius est de ignorancia sui ipsius et quia ignorat ad quanta teneatur. Alter vero in securiori est statu quia trepidacio ipsius est ex cognitione proprie infirmitatis vel imperfectionis et quanto hic per humilitatem timet et trepidat, tanto ante iudicium Dei securior astabit; quia ipse se discussit, et iudicavit. Ita quandoque est aliqua confidencia non bona et timor securior et Deo vicinior. (Ch / 15) Item scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum conscientie. Quicquid enim contra conscientiam est, peccatum est, nec potest percipere gratiam qui talem habet conscientiam, quia non habitat Deus in inquieta et mala conscientia, sed in pacifica, quia in pace factus est locus eius. (Ch / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature ut cum psalmum legerint semper eis videtur et minus bene dixerint unde frequenter repetere volunt. Item cum confessi fuerint non sufficiat conscientie sue, sed semper sunt in scrupulo. (Ch / 17) Istis utile est ut quicquid semel dixerint, non illud repetant, sed sicut dictum est relinquant. Dicendum est etiam eis ne scrupolosi sint circa minora peccata sed breviter et in generali illa exponant. Maiora vero et in quibus posset esse periculum cognoscere studeant et spiritualiter exponere. Quedam enim cogitaciones turpes sive blasphemie non ita sunt exprimende sicut occurunt, sed ita intimande tantum ut confessor eas intelligat. (Ch / 18) Nec timende sunt tales cogitationes quia non delectant sed cruciant, nec nostre sunt sed demonis, qui eas suggerit, et cordis oculis obicit, unde nec imputabuntur, quarum vexacio hominem plerumque magis purgat quam maculat. Quidquid enim aliquam affligit nec placet non facile ei in aliquo nocere potest. (Ch / 19) Quanto igitur aliquis vel turpia talia vel levia frequentius et subtilius vellet confiteri et cordis scrupulum in hoc sequi, ut semper hoc faceret nec aliter pacem cordis habere posset, tanto vires inimico contra se daret ut per hec temptando eum affligeret sicut canis cum latrat et ei panis proicitur ut latrare desinat, non propter hoc cessat, sed amplius proicientem latrando persequitur. (Ch / 20) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum vel temptari se sentit semper ibi contraria opponat. Si scrupulosus est confidencie et libertati cordis studeat. Si iracundus impetum et commocionem animi timeat, tranquillitati et mansuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad perferenda queque adversa se preparet et exempla paciencium sibi proponat. Si vehemens et impetuosus etiam in defensione iusticie per impetum spiritus se excedere metuat, et verba sua moderari et comprimere studeat. Si tenax etiam in conservandis fideliter sibi commissis rebus non tam fidelem se quam avarum fieri timeat. (Ch / 21) Denique omnia ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habe sensualitatis motum et ab ea que dormit in sinu tuo te custodi. Ita semper mulierem tua, idest sensualitatem subiectam habe, nec eam tibi dominari permittas, quia si mulier hec potestatem habuerit contraria erit viro suo, id est, rationi? Quam si non vales cogere, ut omnino taceat et subdita sit, semper ei resiste et pugna hoc reputabitur tibi pro victoria. Semper enim obviasse malo vicisse est. Immo magis utile est interdum pugnam diutius exertere, quam citius prevalere quia amplius remunerabitur qui diutius et laboriosius decertaverit. Explicit De modo cantandi et psallandi Avignon 229 Liber de secreta vita (Av / 1) Aliqui per cordis pusillanimitatem putant se desperare cum non desperant. Senciunt enim motus desperacionis per pusillanimitatem cordis et hunc sensum putant consensum. Sed quantumcumque senciant eciam si operiantur hac temptacione quam ratio contradicit nec consentit, nec caritatem amittit. Ignis qui in die ardet; in nocte cineribus operiri solet a quibus. Ita extinguitur ut in mane diei alterius tantum una scintilla inveniatur que dum queritur licet lateat invenitur et de eadem ignis tam vehemens ut prius reparatur. (Av / 2) Hec est scintilla karitatis que quantumcumque operiatur anima temptacionibus si hec intentio maneat in ipsa ut adhereat Deo, et nullatenus consentiat alicui peccato mortali vivus remanet ignis caritatis qui postea ab hac scintilla ad tam magnum ignem reparabitur sicut prius. Simile dico de omni tempore. (Av / 3) Non enim iudicatur homo secundum sensum vel temptacionem carnalis temptationis sed secundum sensum racionis, et voluntatis anime non carnis. Duplex est voluntas in homine sive duplex est, sicut dicit apostolus: Lex scilicet carnis et non spiritus. Et ipse apostolus dicit se concupiscere secundum legem carnis; et carnaliter delectari contra voluntatem spiritus. Et quia quod ita concupiscebat nolebat et contra voluntatem suam hoc faciebat. Ideo dicit: Ego non operor illud, sed qui inhabitat in me peccatum. Ita si tu tempteris carnali concupiscentia, vel desperatione, vel invidia, vel alio peccato quamdiu racio non vult hoc tu non agis illud nec tu iudicaberis secundum illum sensum peccati, sed secundum rationis et voluntatis consensum. (Av / 4) Et quid mirum si duplex sit voluntas in homine et altera non imputetur cum in redemptore nostro duplex voluntas fuerit una qua voluit calicem passionis a se transferri et alia qua voluit pati? Igitur non te deicit voluntas carnis si voluntas spiritus et racio Deo adhereat et non cedat. (Av / 5) Tene exemplum mulieris nequam, quam numquam vir suus potuit ut sileret quam proiectam in ceno et totam coopertam et inclusam cum requireret aut ad huc sileret? respondit ad eum facie se adhuc non silere. Ita tu totus coopertus et involutus temptacionis ceno dic ad huc non silebo, adherendo Deo retinens bonitatem sicut illa nequitiam. (Av / 6) Amplius dico: Si temptaris desperacione, vel invidia, vel superbia aut aliquo peccato carnali vel spirituali quantum pre aliis temptaris tantum pre aliis plus mereris si legitime certas et temptatus duplex premium habebis cum alius simplum sit habiturus. Et quanto aliquod peccatum sentis et eius delectatione fatigaris tanto magis remuneraberis si non consentis. (Av / 7) Et quia in tali statu cum scilicet aliquis temptatur contingit, ut multa venialia conmittat ex ipsa temptacione. Et econtrario contingit ut pena illa quam sustinet in resistendo deleat penam debitam venialibus ex una parte, et ex alia parte meritum crescat per intensionem resistendi et pugnandi. (Av / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem nec a caritate deicit quamdiu racio non consentit. Ita quoque devocionis sensus, idem est consolatio gracie non facit hominem perfectum, nec subtracta hec eadem consolatione gracie facit hominem imperfectum sed pares possunt esse in caritate ille qui consolatione fruitur et ille qui hac privatur, (Av / 9) ymmo magis periclitari potest iste devotione fruens, quam ille qui carens hac quia si nimis confidat de hac gracia et sui cognitionem negligat non fit per hanc graciam Deo vicinior, sed remocior in tantum quantum fuerit minus humilis et male confidentior. (Av / 10) Aridus vero a gracia si cum labore quamvis arido corde agat quod debet; equiparabitur illi devoto vel forte preferetur et magis in hoc statu in devoto merebitur si valde laboret pro accipienda gracia conetur. (Av / 11) Studeat ergo iuxta viam et mendicet lumen gracie. Et quamvis turba multa per cogitacionum impetret ut taceat ipse tamen magis ac magis clamet, et sic lumen a Christo recipiet et magis erit ei meritorium, et salubre sic gratiam acquisisse, quam sine labore et gratis accepisse. (Av / 12) Oratio talis anime non est pia, sed dura sed quamvis non sit dulcis tamen est fortis. Unde apud Dominum Deum tantum potest optinere fortitudine et duricia quamvis et devotus, quia sicut Bernhardus dicit super illum passum: Delectare in Domino, et dabit tibi peticiones cordis tui. Non est dictum hoc de affectu, sed de exercicio. (Av / 13) Ille enim bene hoc implet qui conatur delectari eciam si pertingit ad hoc ut delectetur, et virilius agit, quam ille qui delectationem percipit. Non ergo sequatur aliquis experimentum delectationis, nec secundum hanc se credat exaudiri, sed secundum iudicium rationis quod scilicet hoc quod petat accipiet si veraciter, frequenter, et perseveranter petat. (Av / 14) Item sunt duo quorum alter habet maiorem mentis confidenciam et alter minorem et contingit quia iste qui magis confidit magis periclitetur et inferior sit quia confidencia ipsius est de ignorancia sui ipsius et quia ignorat ad quanta teneatur. Aliter vero in securiori est statu quia trepida ipsius est ex cognitione proprie infirmitatis vel imperfectionis et quanto hic per humilitatem timet et trepidat, tanto ante Dei iudicium securior stabit quia ipse se discutit, et iudicat. Ita quandoque est aliqua confidencia non bona et timor securior et Deo vicinior. (Av / 15) Item scrupulositas non bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum conscientie. Quicquid enim contra conscientiam sit peccatum est nec potest percipere gloriam, qui talem habet conscientiam quia non habitat Deus in inquieta et mala conscientia, sed in pacata, quia in pace factus est locus eius. (Av / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature, ut cum psalmum legerint semper eis videtur quod minus bene dixerint unde frequenter repetere volunt. Item: confessi fuerint non sufficit eis conscientie sue, sed semper sunt in scrupulo. (Av / 17) Istis utile quia quitquid semel dixerint, non repetant, sed sicut dictum est relinquant. Dicendum est eciam eis ne scrupolosi sint circa minora peccata sed breviter et in generali illa exponant. Maiora vero et in quibus posset esse periculum cognoscere studeant et specialiter exponere. Quedam eciam cogitaciones turpes sive blasphemia, non sunt exprimende sicut occurunt, sed ita intimande tantum, ut confessor eas intelligat. (Av / 18) Nec timende sunt tales cogitationes, quia non delectant, sed cruciant, nec nostre sunt, sed demonis, qui eas suggerit, et cordis oculis obicit. Unde nec imputabuntur quarum vexacio hominem plerumque magis purgat quam maculat. Quidquid enim aliquem affligit nec placet non facile ei in aliquo potest nocere. (Av / 19) Quanto igitur aliquis vel turpia talia vel levia frequencius vel subtilius vellet confiteri et cordis scrupulum in hoc sequi ut semper hoc faceret, nec aliter pacem habere posset tanto vires inimico contra se daret ut per hec temptando eum affligeret. Sicut canis latrat et ei panis proicitur ut latrare desinat et non propter hoc cessat, sed amplius proicientem latrando insequitur. (Av / 20) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum vel temptari se sentit semper ibi contraria opponat. Si scrupulosus est, confidencie et libertati cordis studeat. Si iracundus impetum et commocionem animi caveat, tranquillitati et mansuetudini omnibus intendat. Si impaciens ad preferenda queque adversa se preparet et exempla paciencium sibi opponat. Si vehemens impetuosus etiam si in defensione iusticie per impetum spiritus se excedere metuat, et verba sua moderari et comprimere studeat. Si tenax etiam in conservandis fideliter sibi commissis rebus, non tam fidelem se quam avarum fieri timeat. (Av / 21) Deinde omnia ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habe sensualitatis motum, et ab ea dum dormit in sinu tuo te custodi. Ita semper mulierem tuam, idest sensualitatem subiectam habe, nec ea tibi dominare permittas quia si mulier hec potestatem habuerit contraria erit viro suo, id est, rationi quam si non vales cogere ut omnino taceat et subdicta sit semper ei resistere et pugna hec reputabitur tibi pro victoria. Semper enim obviasse malo vicisse est ymo magis utile interdum pugnam diucius exercere quam cicius prevalere quia amplius remunerabitur, qui diucius et laboriosius decertaverit. Explicit KBR, MS 4971–73 (2158) Tractatus de secura vita valde utilis Deum timentibus (Br1 / 1) Aliqui per cordis pusillanimitatem putant se desperare cum non desperant. Sentiunt <…> motus desperacionis per pusillanimitatem cordis, et hunc sensum putant consensum. Sed quantumcumque senciant eciam si operiantur hac temptacione quam ratio contradicit nec consentit; caritatem non amittit. Ignis qui in die ardet in nocte cineribus operiri solet, a quibus ita extinguitur ut in mane diei alterius tantum aliqua scintilla inveniatur, que dum queritur licet lateat invenitur, et de eadem ignis tam vehemens ut prius reparatur. (Br1 / 2) Hec scintilla caritatis que quantumcumque operiatur anima temptacionibus; si hec intentio maneat in ipsa, ut adhereat Deo, et nullatenus consentiat alicui peccato mortali vivus remanet ignis caritatis qui postea ab hac scintilla ad tam magnum ignem reparabitur sicut prius. Simile dico de omni temptatione. (Br1 / 3) Non enim iudicatur homo secundum sensum vel temptacionem carnalis temptationis, sed secundum sensum racionis, et voluntatis anime; non carnis. Duplex est enim voluntas in homine sive duplex lex sicut dicit apostolus Lex scilicet carnis et lex spiritus. Et ipse apostolus dicit se concupiscere secundum legem carnis et carnaliter delectari contra voluntatem, suam hac sociebat. Ideo dixit: Ego non operor illud sed quod habitat in me peccatum. Ita si tu temptaris carnali concupiscentia vel disperatione vel invidia vel alio peccato quamdiu ratio non vult hoc, tu non agis illud nec tu iudicaberis secundum illum sensum peccati, sed secundum rationis et voluntatis consensum. (Br1 / 4) Et quid mirum si duplex voluntas in homine et altera non imputetur, cum in redemptore nostro duplex voluntas fuerit. Una qua voluit calicem sue passionis a se transferre. Et altera qua voluit, pati. Igitur non te deiciet, carnalis voluntas si voluntas spiritus et racio Deo adhereat, et non cedat. (Br1 / 5) Tene exemplum mulierum nequam quam numquam. Vir suus cogere potuit ut sileret, quam proiectam in sceno et totam coopertam et inclusam cum adhuc requireret, an sileret adhuc, respondit versa ad eum facie se ad huc non silere. Ita tu totus coopertus et involutus temptacionis ceno dic adhuc non sileo ab adherendo et retinens bonitatem sicud illa nequiciam. De temptatione. (Br1 / 6) Amplius dico: Si temptaris desperacione vel invidia vel superbia aut aliquo peccato carnali vel spirituali quantum pre aliis temptaris tantum pre aliis amplius mereris si legitime certas. Et temptatus duplex premium habebis cum alius simplum sit habiturus. Et quantum aliquid peccatum temptatus sentis et eius delectatione fatigaris tanto magis remuneraberis, si non consentis. (Br1 / 7) Et quia in tali statu cum scilicet aliquis temptatur contingit, ut multa venialia committit ex ipsa temptacione. Et contrario contingit ut pena illa quam sustinet, in resistendo, deleat, penam debitam venialibus ex una parte et ex alia parte meritum crescat per intentionem resistendi et pugnandi. (Br1 / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem nec a caritate deicit, quamdiu racio non consentit. Ita quoque devocionis sensus, <…> consolatio gracie non facit hominem perfectum nec subtracta hec eadem consolatione facit hominem imperfectum, si pares possunt esse in caritate et ille qui consolatione fruitur et ille qui hac privatur. (Br1 / 9) Immo magis periclitari potest iste devotione servens quam ille hac carens quia si nimis de hac gracia confidat et sui cognitionem negligat, non fit per hanc gratiam Deo vicinior sed remocior in tantum quantum fuerit minus humilis et male confidentior. (Br1 / 10) Aridus vero a gracia si tamen laboret quamvis tamen arido corde agat quod debet; equiparabitur illi devoto vel forte preferetur et magis in hoc statu devoto merebitur si valde laboret et pro accipienda gracia conetur. (Br1 / 11) Sedeat ergo iuxta viam et mendicet lumen gracie. Et quamvis turba malarum cogitacionum increpat ut taceat ipse tamen magis ac magis clamet, et sic lumen a Christo recipiet et magis erit ei meritorium, et salubre sic gratiam acquisisse, quam sine labore et gratis accepisse. (Br1 / 12) Oratio talis anime non est pia, sed dura, sed quamvis non sit <…> tamen et fortis. Unde apud Deum tantum potest ob <…> udine et duricia quantum dulcis et devotus. Q<…> beatus Bernhardus super illud: Delectare in Domino, et dabit t<…> ordis tui non est hoc dictum de affectu sed d<…> (Br1 / 13) Ille enim bene hoc implet qui conatur delectari <…> non perficiat ad hoc ut delectetur, et virilius agit, quam ille qui delectationem percipit. Non ergo sequitur aliquis experimentum delectationis nec secundum hanc se credat exaudiri sed secundum iudicium rationis quia scilicet hoc quod petit accipiat, si veraciter, frequenter, et perseveranter petat. (Br1 / 14) Item sunt duo quorum alter maiorem habet mentis confidenciam et alter minorem. Et contingit quod ille qui magis confidit, magis periclitetur et inferior sit quia confidencia ipsius est de ignorancia sui ipsius et quia ignorat ad quanta teneatur. Alter vero in securiori est statu quia trepidacio ipsius est ex cognitione proprie infirmitatis vel imperfectionis, et quanto hic per humilitatem timet et trepidat, tanto ante Dei iudicium securior astabit, quia ipse se discutit et iudicavit. Ita quandoque est aliqua confidencia non bona et timor securior et Deo vicinior. De scrupulositate (Br1 / 15) Item scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se, peccatum sit per scrupulum conscientie. Quicquid <…> scientiam est peccatum est nec potest percipere gr<…> habet conscientiam, quia non habitat Deus <…> mala conscientia sed in pacata quia in pace <…> eius. (Br1 / 16) Item sunt aliqui tales disposicionis <…> ut cum psalmum legerint semper eis videtur quod minus bene dixerint, unde frequenter repetere volunt. Item: Cum confessi fuerint non sufficiat conscientie sue, sed semper sint in scrupulo. (Br1 / 17) Istis utilie est quitquid semel dixerint, non illud repetant, sed sicut dictum est relinquant. Dicendum est eciam eis ne scrupolosi sint circa minora peccata, sed breviter et in generali illa exponant. Maiora vero et in quibus posset esse periculum cognoscere studeant et specialiter exponere. De imundis cogitationibus Quedam etiam cogitaciones turpe sive blasphemia, non sunt exprimende sicut occerunt, sed ita intimande tantum, ut confessor eas intelligat. (Br1 / 18) Nec timende sunt tales cogitationes, quia non delectant, sed cruciant. Nec nostre sunt, sed demonis, qui eas suggerit, et cordis oculis obicit, unde nec imputabuntur, quarum vexacio hominem plerumque magis purgat quam maculet. Quidquid <…> aliquem affligit nec placet non facile ei in aliquo potest nocere. (Br1 / 19) Quanto igitur aliquis talia turpia vel levia frequencius et subtilius vellet confiteri et cordis scrupulum in hoc sequi ut semper hoc faceret, nec <…> cordis habere posset tanto vires inimico <…> daret ut per hoc temptando eum affligeret <…> s cum latrat et ei panis proicitur ut latr<…> t non propter hoc cessat, sed amplius proicientem <…> persequitur. (Br1 / 20) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum <…> emptari se sentit semper ibi contraria opponat. Si scrupulosus est, confidencie et libertate cordis studeat. Si iracundus impetum et commocionem animi caveat, tranquillitati et mansuetudini omnibus intendat. Si impaciens ad perferenda quecumque adversa se preparet, et exempla paciencium sibi proponat. Si vehemens et impetuosus eciam in defensione iusticie per impetum spiritus se excedere metuat, et verba sua moderari et comprimere studeat. Si tenax etiam in conservando fideliter sibi commissis rebus non tam fidelem se quam avarum fieri timeat. (Br1 / 21) Denique omnia ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habe sensualitatis motum, et ab ea que dormit in sinu tuo te custodi. Istam semper mulierem tuam, idest sensualitatem subiectam habe, nec eam tibi dominari permittas quia si mulier hec potestatem habuerit contraria erit viro suo, id est, rationi. Quam si non vales cogere ut omnino taceat et subdita sit, semper ei resiste et pugna hoc reputabitur tibi pro victoria. Semper enim obviasse malo <…> Immo magis <…> interdum pugnam diucius exercere quam <…> amplius remunerabitur, qui <…> laboriosius decertaverit. Überlingen, LSB, MS 33 Summa Hugonis de Sancto Victore de cordis pusillanimitate (Üb / 1) Aliqui propter cordis pusillanimitatem putant se desperare, cum non desperant. Senciunt enim motus desperacionis per pusillanimitatem cordis et hunc sensum putant consensum. Sed quantumcumque senciant, eciam si quasi operiantur hac temptacione quamdiu ratio contradicit, nec consentit, caritatem non amittunt. Ignis qui de die ardet nocte cineribus operiri solet a quibus ita extinguitur ut in mane tamen alterius diei scintilla aliqua inveniatur, que dum queritur licet lateat invenitur, et iterum ex ea ignis tam vehemens sicut prius reparitur. (Üb / 2) Hec est caritatis scintilla que quantumcumque operiatur temptacionibus, si hec intencio maneat in ipso, ut adhereat Deo, et nullatenus consentiat alicui peccato mortali, vivus remanet ignis caritatis qui postea ab hac scintilla ad tam magnum ignem reparabitur sicut prius. Similiter dico de omni temptatione. (Üb / 3) Non enim iudicatur homo secundum sensum vel temptationem carnalis delectationis, sed secundum consensum racionis, et voluntatis anime, non carnis. Duplex est enim voluntas in homine, sive duplex lex, sicud dicit apostolus. Lex scilicet carnis et lex spiritus et ipse apostolus dicit se concupiscientiam carnem et carnaliter delectari contra voluntatem. Et quia quod ita concupiscebat nolebat et contra voluntatem suam faciebat. Ideo dicit: Ego non operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Ita si tu tempteris carnali concupiscentia, vel desperatione, vel invidia, vel homicidio, vel alio qualicumque peccato quamdiu ratio non vult hoc, non tu agis hoc, nec tu iudicaberis secundum illius peccati sensum. (Üb / 4) Et quid mirum si duplex voluntas sit in homine et altera non imputetur, si in redemptore nostro fuit duplex voluntas una qua voluit calicem passionis a se transferri et alia qua voluit pati. Igitur non deiciet te carnis voluntas si voluntas spiritus et racio Deo adhereat et non cedat. Gregorius: Cogitatio quantumcumque immunda mentem non polluit, ubi ratio non consentit. (Üb / 15) Scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum. Augustinus: Qui facit contra conscientiam, edificat ad Köln GB 8 96 (Köl / 1) Aliqui per cordis pusillanimitatem putant se desperare; cum non desperant. Senciunt enim motus desperacionis per pusillanimitatem cordis; et hunc sensum putant consensum. Sed hunc sensum quantumcumque senciant, eciam si quasi operiantur hac temptacione dummodo ratio contradicit nec consentit caritatem non amittunt. Ignis qui de die ardet de nocte cineribus operiri solet a quibus ita extinguitur ut in mane tamen alterius diei scintilla aliqua inveniatur, que dum queritur et licet lateat invenitur et iterum ex ea ignis tam vehemens sicut prius reparatur. (Köl / 2) Hec est caritatis scintilla que quantumcumque operiatur temptacionibus; si hec intentio maneat in ipso ut adhereat Deo, et nullatenus consentiat alicui peccato mortali, vivus remanet ignis caritatis; qui postea ab hac scintilla ad tam magnum ignem reparabitur sicut prius. Similiter dico de omni temptatione, (Köl / 3) non enim iudicatur secundum sensum vel temptacionem carnalis delectationis, sed secundum consensum racionis, et voluntatis anime et carnis. Duplex est enim in homine voluntas sive duplex lex sicut dicit apostolus, scilicet lex carnis et spiritus. Et ipse apostolus dixit se concupiscere secundum carnem et carnaliter delectari contra voluntatem. Et quia quod ita concupiscebat nolebat et contra voluntatem suam faciebat. Ideo dixit: Ego non operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Ita si tu temptaris carnali concupiscentia, vel desperatione, vel invidia, vel homicidio, vel alio qualicumque peccato quamdiu ratio non vult hoc tu non agis hoc, nec tu iudicaberis secundum illius peccati sensum. (Köl / 4) Et quid mirum si duplex voluntas sit in homine et altera non imputetur, si in redemptore nostro fuit duplex voluntas, una qua voluit calicem passionis a se transferri et alia qua voluit pati? Igitur non deiciet te carnis voluntas si voluntas spiritus et racio Deo adhereat et non cadat. Gregorius. Cogitatio quantumcumque mala immundam mentem non polluit, ubi ratio non consentit. (Köl / 15) Scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum. Augustinus: Qui facit contra conscientiam, edificat a London BL Harley 3067 Hugo de pusillanimitate cordis (Lo / 1) Aliqui per cordis pusillanimitatem putant se desperare cum non desperant, senciunt enim motus desperacionis per pusillanimitatem cordis et hunc sensum putant consensum sed hunc sensum quantumcumque senciant. Eciam si quasi operiantur hac temptacione dummodo ratio contradicit, nec consentit caritatem non amittunt. Ignis qui de die ardet nocte cineribus operiri solet a quibus ita extinguitur ut in mane cum alterius diei scintilla aliqua inveniatur que dum queritur licet lateat invenitur. Et iterum ex ea ignis tam vehemens sicut prius reparatur (Lo / 2) hec est caritatis scintilla que quantumcumque operiatur temptacionibus si hec intencio maneat in ipso ut adhereat Deo et nullatenus consenciat alicui peccato mortali vivus remanet ignis caritatis qui postea ab hac scintilla ad tam magnum ignem reparabitur sicut prius similiter dico de omni temptatione. (Lo / 3) Non enim iudicatur homo secundum sensum vel temptationem carnalis delectationis, sed secundum consensum racionis et voluntatis anime et carnis. Duplex est enim voluntas in homine sive duplex lex sicut dicit apostolus. Lex scilicet carnalis et lex spiritualis et ipse apostolus dicit se concupiscere secundum carnem et carnaliter delectari contra voluntatem. Et quia quod ita concupiscebat nolebat et contra voluntatem suam faciebat. Ideo dicit: Ego autem non operor illud, sed quod in me habitat peccatum Ita si tu tempteris carnali concupiscentia vel desperatione vel invidia vel homicidio vel alio qualicumque peccato quamdiu ratio non vult hoc tu non agis hoc nec tu iudicaberis secundum illius peccati sensum. (Lo / 4) Et quid mirum si duplex voluntas in homine et altera non imperetur si in redemptore nostro fuit duplex voluntas, una qua calicem passionis a se transferri et alia qua voluit pati. Igitur non deiciet carnis voluntas sed voluntas spiritus et racio Deo adhereat et non cedat. Gregorius: Cogitatio quantumcumque mala immundam mentem non polluit ubi ratio non consentit (Lo / 15) scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum. Augustinus: Qui facit contra conscientiam edificat ad Dôle 92 Hic incipit securus modus vivendi (Do / 1) Aliqui per pusillanimitatem cordis putant se desperare cum non desperant senciunt enim motus desperacionis per pusillanimitatem cordis et hunc sensum putant consensum, sed quantumcumque senciunt, eciam si quasi operiantur hac temptacione quamdiu ratio contradicit, nec consentit caritatem non amittit. Ignis qui in die ardet in nocte cineribus operire solet, a quibus ita extinguitur et in mane diei alterius tantum scintilla aliqua inveniatur que dum queritur licet lateat invenitur et de eadem ignis tam vehemens accendere sicut prius reparatur. (Do / 2) Hec scintilla caritatis que quantumcumque operiatur anima temptacionibus si hec intentio maneat in ipsa ut adhereat Deo et nullatenus consentit alicui peccato mortali, vivus remanet ignis caritatis. Qui postea ab hac scintilla ad tam magnum ignem reparabitur sicut prius. Simile dico de omni temptatione, (Do / 3) non enim iudicatur homo secundum sensum videlicet carnalis temptationis, sed secundum consensum racionis et voluntatis anime, non carnis. Duplex est enim voluntas in homine sive duplex lex, sicut dicit apostolus: Lex scilicet carnis et lex spiritus. Et apostolus dixit se concupiscere secundum legem carnis et carnaliter delectari contra voluntatem et quia quod ita concupiscebat, nolebat et contra voluntatem suam hoc faciebat. Ideo dicit: Ego non operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Ita si tu temptaris carnali concupiscentia, vel desperatione, vel invidia, vel in alio peccato quamdiu racio non vult hoc tu non agis illud nec iudicaberis secundum illum peccati sensum sed secundum rationis et voluntatis consensum. (Do / 4) Et quid mirum si duplex voluntas sit in homine contraria una non imputetur cum in redemptore nostro duplex voluntas fuerit una qua voluerit calicem passionis ad se transferri et alia qua voluerit pati. Igitur non te deiciet carnis voluptas sed voluntas spiritus et racio Deo adhereat et non cedat. (Do / 5) Tene exemplum mulieris nequam, quam numquam vir suus cogere potuit ut sileret. Quam proiectam in ceno, scilicet totam coopertam et inclusam cum requireret an adhuc sileret. Respondit versa facie ad eum se adhuc non silere. Ita et tu totus coopertus et involutus temptacionis ceno dic ad huc non sileo, ad adherendum Deo et retinens bonitatem sicut illa nequiciam. (Do / 6) Amplius dico: Si temptaris desperacione vel invidia, vel superbia seu aliquo carnali peccato vel spiritualiter quantum pre aliis temptaris tantum pre aliis mereris, si legitime certas et temptatus duplex premium habebis cum aliis simplum sit habiturus. Et quantum aliquid peccatum temptatus sentis et eius delectatione fatigaris tanto magis remuneraberis si non consentis. (Do / 7) Et quia in tali statu cum si aliquis temptatur contingit, ut multa venialia committat ex ipsa temptacione ut ex contrario contingit ut pena illa quam sustinet in resistendo deleat penam debitam venialibus ex una parte, et ex altera parte meritum crescat per intensionem resistendi et pugnandi. (Do / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem nec a caritate deicit quamdiu racio non consentit. Ita quoque devocionis sensus, idest consolationis gracie non facit hominem perfectum, nec subtracta hac eadem consolatio facit imperfectum, sed pares possunt esse in caritate. Et ille qui consolatione fruitur et iste qui hac privatur, (Do / 9) ymmo magis periclitari potest devotione fruens quam ille hac carens quia si nimis de hac gracia confidat et sui cogitationem negligat non fit per hanc gratiam Deo vicinior sed remocior in tantum quantum fuerit minus humilis et male confidentior. (Do / 10) Aridus vero a gracia. Si cum labore quamvis arido corde agat quod debet equiparabitur illi devoto vel forte preferetur vel magis in hoc statu devoto merebitur si valde laboret et pro accipienda gracia conetur. (Do / 11) Sedeat ergo iuxta viam ut mendicet lumen gracie. Et quamvis turba malarum cogitacionum increpet ut taceat, ipse tamen magis ac magis clamet et sic lumen a Christo recipiet et magis ei erit meritorium et salubre sic gratiam acqusissse, quam sine labore gratis accepisse. (Do /12) Oratio talis anime non est pia, sed dura sed quamvis non sit dulcis tamen est fortis. Unde apud Deum tantum potest obtinere fortitudine et duricia quantum dulcis et devota quia dicit beatus Bernardus super illud: Delectare in Domino et dabit tibi peticiones cordis tui, non est hoc dictum de affectu, sed de exercicio. (Do / 13) Ille enim hoc bene implet qui conatur delectari etiam si non pertingit ad hoc ut delectetur et virilius agit quam ille qui delectationem percipit, non ergo sequitur aliquis experimentum delectationis, nec secundum hanc se credat exaudiri, sed secundum iudicium rationis quid si hoc quod petit accipiat si veraciter, frequenter, et perseveranter petat. (Do / 14) Item sunt duo quorum alter maiorem habet mentis confidenciam et alter minorem. Et contingit quod ille qui magis confidit magis periclitetur et inferior sit, quia confidencia eius est de ignorancia sui ipsius et quia ignorat ad quanta teneatur. Alter vero in securi statu et securiori est quia trepidacio ipsius est ex cognitione proprie infirmitatis vel imperfectionis. Et quanto hic per humilitatem timet et trepidat, tanto ante iudicium ei securior astabit; quia ipse se discussit, et iudicabit, ita quandoque est aliqua confidencia non bona et timor securior et Deo vicinior. (Do / 15) Item scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum conscientie. Quicquid enim contra conscientiam est, peccatum est nec potest percipere gratiam qui talem habet conscientiam, quia non habitat Deus in inquieta et mala conscientia sed in pacata. Quia in pace factus est locus eius. (Do / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature, ut cum psalmum legerint semper eis videtur nimis bene dixerint: unde frequenter repetere volunt et idem confessi fuerint non sufficit conscientie sue, sed semper sunt in scrupulo. (Do / 17) Istis utile est ut quitquid semel dixerint, non illud repetatur, sed sicut dictum est relinquant. Dicendum est eis ne scrupolosi sint necessaria et minora peccata, sed breviter et in generali illa exponant. Maiora vero et in quibus posset de periculo cognoscere studeant et specialiter agnoscere et exponere. Quedam autem cogitaciones turpes sive blasphemie non ita sunt exponende sicut occerunt, sed ita intimande tantum, ut confessor eas intelligat, (Do / 18) nec timende sunt tales cogitationes, quia non delectunt, sed cruciunt, nec nostris sunt, sed demonis, qui eas suggerit, et oculis cordis obicit, unde nec imputabuntur, quarum vexacio hominem plerumque magis purgat quam maculat, quitquid enim aliquem affligit nec placet, non facile ei in aliquo nocere potest, (Do / 19) quanto igitur aliquis vel turpia talia vel levia frequencius et subtilius vellet confiteri et cordis scrupulum in hoc sequi, ut semper hoc faceret, nec aliter pacem cordis habere posset tanto vires inimico contra se daret ut per hoc temptando eum affligeret, sicut canis cum latrat et ei lapis proicitur ut latrare desinat non propter hoc cessat, sed amplius proicientem latrando persequitur. (Do / 20) Quacumque enim aliquis parte pronus est ad malum vel temptari se sentit semper ibi contraria opponat, si scrupulosus est, confidencie et libertati cordis studeat. Si iracundus impetum et commocionem animi timeat, et mansuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad perficienda quecumque adversa se preparet, et exempla paciencium sibi proponat. Si vehemens et impetuosus eciam in deffensione iusticie per impetum spiritus se excedere metuat, et verba sua moderari et componere studeat. Si tenax etiam in conservando fideliter sibi commissis rebus non tam fideliter se quam avarum fieri timeat. (Do / 21) Desinique omnia ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habe sensualitatis motum, et ab ea que dormit in sinu tuo te custodi. Ita semper mulierem tuam, idest sensualitatem subiectam habe nec eam tibi dominari permittas, quia si mulier hec potestatem habuerit, contraria erit viro suo, id est, rationi, quam si non vales cogere ut omnino taceat et subdita sit, semper ei resiste et pugna hec reputabitur pro Victoria. semper enim obviasse malo vicisse est, ymmo magis utile est interdum pugnam diucius exercere quam cicius prevalere, quia amplius remunerabitur, qui diucius et laboriosius decertaverit. Explicit , Deo gracias Rom, Casa 81 Hugo de Sancto Victore. Nota diligenter (Rom / 1) Aliqui per cordis pusillanimitatem putant se desperare cum non desperant. Senciunt enim motus desperationis per pusillanimitatem cordis, et hunc sensum putant consensum. Sed quantumcumque senciant etiam si quasi operiantur hac temptatione quamdiu ratio contradicit non consentiunt caritatem non amittunt. Ignis qui in die ardet in noctibus cineribus operiri solet, a quibus ut in sequenti die scintilla tantum aliqua inveniatur que quesita licet lateat invenitur, et de ipsa sicud prius ignis vehemens reparatur. (Rom / 2) Hanc esse scintilla dixerim caritatis. Nam quantumcumque operiatur anima a temptationibus si hec intentio maneat ut in ipsa quod adhereat Deo et nullatenus consentiat alicui mortali peccato vivus remanet ignis caritatis qui postea ab hac scintilla potest maxima reparari. Simile dico de omni temptatione (Rom / 3) non enim iudicatur homo secundum sensum carnalis temptationis, sed secundum consensum rationis et voluntatis anime et non carnis. Duplex est voluntas in homine sive lex, scilicet lex carnis et lex spiritus. Unde apostolus dixit se concupiscere secundum legem carnis et carnaliter delectari contra voluntatem. Et quia quod ita concupiscebat nolebat et contra voluntatem suam hoc faciebat. Ideo dicit: Ego non operor illud, quod inhabitat in me peccatum. Ita si tu temptaris carnali concupiscentia. Desperatione, vel invidia, vel in alio peccato quamdiu ratio non vult hoc tu non agis illud nec iudicaberis secundum illum peccati sensum, sed secundum rationis et voluntatis consensum. (Rom / 4) Et quid mirum, si duplex voluntas sit in homine et altera non imputetur cum in redemptore nostro duplex voluntas fuerit. Una qua voluit calicem passionis a se transferri et alia qua voluit pati? Igitur non diriget te carnis voluntas si voluntas spiritus et ratio Deo adhereat et non cadat. (Rom / 5) Tene exemplum mulieris nequam, quam vir suus numquam cogere potuit ut sileret quam proiectam in sceno coopertamque totaliter et inclusam cum requiretur an ad huc sileret. Respondit se quamdiu viveret non velle silere. Ita et tu licet totus coopertus et involutus sceno temptationis. Dic adhuc non sileo, adherendo Deo. Et sicud illa nequitiam tu retines bonitatem. (Rom / 6) Amplius dico: Si temptaris invidia, vel superbia, vel desperacione, vel aliquo alio carnali vel spirituali peccato quanto pre aliis temptaris tanto pre aliis plus mereris, si legitime certaveris et temptatus duplex premium habebis cum alius sit simplum habiturus. Et quantum ad peccatum sentis temptatus et eius fatigaris delectatione tanto magis remuneraberis si non consentis. (Rom / 7) Et quia in tali statu cum scilicet aliquis temptatur contingit, ut multa venialia committat ex ipsa temptatione. Econtrario contingit ut pena illa quam sustinet resistendo deleat penam debitam venialibus ex una parte et ex alia parte meritum crescat per intentionem resistendi et pugnandi. (Rom / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem, nec caritate deicit, quamdiu ratio non consentit. Ita quoque devocionis sensus, idest consolatio gratie non facit hominem perfectum, nec subtracta hec consolatione facit imperfectum. Sed pares possunt esse in caritate et ille qui consolatione fruitur, et iste qui hac privatur, (Rom / 9) ymmo magis periclitari potest. Iste devotione fruens, quia si nimis de hac gratia confidat et sic cognitionem negligat, non fit per hanc gratiam Deo vicinior, sed remocior in tantum quantum fuerit mitius et humilis et male confidentior. (Rom / 10) Aridus vero a gratia si cum labore quamvis arido corde agat quod debet; equiparabitur illi devoto vel forte preferetur et magis in hoc statu devoto merebitur si valde laboret et pro accipienda gratia conetur. (Rom / 11) Sedeat ergo iuxta viam et mendicet lumen gracie et quamvis turba multarum cogitacionum increpet ut taceat ipse tamen magis et magis clamet, et sic lumen gratie a Christo recipiet et sic magis erit ei meritorium et salubre sic gratiam acquisisse quam sine labore et gratis accepisse. (Rom / 12) Oratio talis anime non est pia, sed dura. Sed quamvis non est dulcis, tamen est fortis. Unde et apud Deum magis potest obtinere fortitudine et duricia quantum dulcis et devota. Quia sicut Bernhardus dicit super illud: Delectare in Domino et dabit tibi peticiones cordis tui. Non est dictum de affectu, sed de exercicio. (Rom / 13) Ille enim bene hoc implet, qui conatur delectari, etiam si non contingit ad hoc ut delectetur et virilius agit quam ille qui delectationem percipit. Non ergo sequitur quis experimentum delectationis, nec secundum hanc se credat exaudiri, sed secundum iudicium rationis quod scilicet hoc quid petit accipiat si veraciter, frequenter, et perseveranter petat. Confidentia maior et confidentia minor sive trepidatio (Rom / 14) Item si duo quorum alter maiorem habet confidenciam mentis et alter minorem. Et contingit quia ille qui magis confidit magis periclitetur et inferior sit, quia confidencia eius est de ignorancia sui ipsius et ignorat ad quanta teneatur. Alter vero in securiori statu est, quia trepidatio ipsius est ex cognitione proprie infirmitatis et imperfectionis, et quanto hoc per humilitatem timet et trepidat tanto ante iudicium Dei securior astabit, quia ipse discussit et iudicat. Ita est quandoque confidencia non bona, et timor securior et Deo vicinior. (Rom / 15) Item scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum conscientie. Quicquid enim contra conscientiam est, peccatum est; nec potest percipere gratiam, qui talem habet conscientiam, quia non habitat in inquieta et mala conscientia, sed in pacata. Nam in pace fructus est locus eius. (Rom / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature, ut cum psalmos legiunt semper eis videtur quod minus bene dixerint: unde frequenter repetere volunt. Item: Cum confessi finiunt non sufficit conscientie sue sed semper sunt in scrupulo. (Rom / 17) Item utile est, ut quidquid semel dixerint non repetant, sed sicud dictum est, dicendum est eis ne scrupolosi sint circa minora peccata. Sed breviter et in generali illa exponant, maiora vero et in quibus posset esse periculum cognoscere studeant et specialiter exponere. Quedam enim cogitaciones turpes non sunt distinguende seu exprimende sicud occerunt, sed ita intimande sunt tantum, ut confessor eas intelligat, (Rom / 18) nec timende sunt tales cogitationes, quia non delectant, sed cruciant, nec nostre sunt, sed demonis, qui eas suggerit, et cordis oculis abicit, unde nec imputabuntur, quarum vexacio plerumque hominem magis purgat quam maculat. Quidquid enim aliquam affligit nec placet nec facile ei in aliquo nocere potest. (Rom / 19) Quanto igitur quis talia turpia vel levia frequentius vel subtilius vellet confiteri, et cordis scrupulum in hoc sequi ut semper faceret nec aliter pacem cordis habere posset, tanto maiores vires inimico contra se daret, et per hoc eum temptando affligeret. Sicud canis qui latrat et ei panis proicitur ut latrare desinat et non propter hoc cessat, sed amplius proicientem latrando persequitur. (Rom / 20) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum vel temptari se sentit, ibi sibi contraria opponat. Si scrupulosus est confidencie et cordis libertati studeat. Si iracundus est impetum et commocionem animi timeat, et tranquillitati et mansuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad perferenda queque adversa se preparat, et exempla paciencium sibi proponat. Si vehemens et impetuosus etiam in defensione iusticie per impetum spiritus se excedere metuat, et verba sua moderat et comprimere studeat. Si tenax etiam in conservando sibi res commissas, non tam fidelem se quam avarum fieri timeat. (Rom / 21) Denique omnia ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habe sensualitatis motum, et ab ea que dormit in sinu tuo te custodi. Item semper mulierem tuam, idest sensualitatem subiectam habe, nec tam tibi dominari permittas, quia si mulier hanc potestatem habuerit contraria erit viro suo, id est, rationi quam si non vales cogere ut omnino taceat, et subdita sit, semper ei resiste et pugna. Hoc quoque reputabitur tibi pro victoria. Semper enim obviasse malo est vicisse ymmo magis utile est interdum pugnam diucius exercere quam cicius prevalere quia amplius remunerabitur, qui diucius et laboriosius decertaverit. Ut in summi creatoris amorem et bona vita quis posset proficiendo Bonn S 324 Hugo de Sancto Victore Pusillanimitate (Bo / 1) Aliqui per cordis pusillanimitatem putant se desperare. Cum non desperant senciunt enim motus desperacionis per pusillanimitatem cordis et hunc sensum putant consensum. Sed quantumcumque senciant eciam si quasi operiantur hac temptacione quamdiu ratio contradicit non consentit caritatem non amittunt. Ignis qui in die ardet; in noctibus cineribus operiri solet a quibus ut in sequenti die scintilla tantum aliqua inveniatur que quesita licet lateat invenitur, et de ipsa sicut prius ignis vehemens reparatur, (Bo / 2) hanc esse cintillam dixerim caritatis. Nam quantumcumque operatur anima a temptacionibus, si hec intentio maneat in ipsa quod adhereat Deo et nullatenus consentiat alicui mortali peccati vivus manet ignis caritatis qui postea ab hac cintilla potest maxima reparari. Simile dico de omni temptatione (Bo / 3) non enim iudicatur homo secundum sensum carnalis temptacionis sed secundum consensum racionis et voluntatis anime et non carnis. Duplex est voluntas in homine sive lex, scilicet lex carnis et lex spiritus. Unde apostolus dicit se concupiscere secundum legem carnis; et carnaliter delectari contra voluntatem. Et quia quod ita concupiscebat nolebat et contra voluntatem hoc faciebat, ideo dicit Ego non operor illud, sed quod inhabitat in me peccatum. Ita si tu temptaris carnali concupiscentia desperatione vel invidia vel in alio peccato quamdiu ratio non vult hoc tu non agis illud nec iudicaberis secundum illum peccati sensum, sed secundum rationis et voluntatis consensum. (Bo / 4) Et quid mirum si duplex voluntas sit in homine et altera non imputetur cum in redemptore nostro duplex scilicet voluntas fuerit una qua voluerit calicem passionis a se transferri et alia qua voluit pati? Igitur non diriget te carnis voluntas si voluntas spiritus et ratio Deo adhereat et non cedat. (Bo / 5) Tene exemplum mulieris nequam, quam vir suus numquam cogere potuit ut sileret quam proiectam in sceno coopertamque totaliter et inclusam cum requiretur an ad huc non sileret. Respondit se quamdiu viveret non velle silere. Ita et tu licet totus coopertus et involutus sceno temptationis, dic adhuc non sileo, adherendo Deo. Et sicut illa nequitiam tu retines bonitatem. (Bo / 6) Amplius: Si temptaris invidia, vel superbia, vel desperacione, vel aliquo alio carnali vel spirituali peccato quanto pre aliis temptaris tanto pre aliis plus mereris, si legitime certaveris et temptatus duplex premium habebis cum alius sit simplum habiturus. Et quantum ad peccatum te sentis temptatum et eius fatigaris delectatione tanto magis remuneraberis si non consentis. (Bo / 7) Et quia in tali statu cum scilicet aliquis temptatur contingit, ut multa venialia committat ex ipsa temptatione. Econtrario contingit ut pena illa quam sustinet resistendo deleat penam debitam venialibus ex una parte et ex alia parte meritum crescat per intentionem resistendi et pugnandi. (Bo / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem, nec a caritate deicit, quamdiu ratio non consentit. Itaque devocionis sensus, idest consolatio gratie non facit hominem perfectum, nec subtracta hac consolatione imperfectum. Sed pares possunt esse in caritate et ille qui consolatione fruitur, et iste qui hac privatur, (Bo / 9) ymmo magis periclitari potest iste devotione fruens, quia si nimis de hac gratia confidat etsi contritionem negligat, non fit per hanc gratiam Deo vicinior, sed remocior in tantum quantum fuerit mitius et humilis et male confidenter. (Bo / 10) Aridus vero a gratia si cum labore quamvis arido corde agat quod debet; equiparatur illi devoto vel forte preferetur et magis in hoc statu devoto merebitur si valde laborat et pro acquirenda gratia conetur. (Bo / 11) Sedeat ergo iuxta viam et mendicet lumen gracie. Et quamvis turba multarum cogitacionum increpet ut taceat ipse tamen magis et magis clamet, et sic lumen gratie a Christo recipiet et magis erit ei meritorium et salubre sic gratiam acquisiusse quam sine labore et gratis recepisse. (Bo / 12) Oratio talis anime non est pia, sed dura. Sed quamvis non est dulcis, tamen est fortis. Unde et apud Deum magis potest obtinere fortitudine et duricia quam dulcis et devota. Quia sicut Bernhardus dicit super illud: Delectare in Domino et dabit tibi peticiones cordis tui. Non est dictum de affectu, sed de exercicio. (Bo / 13) Ille enim bene hoc implet, qui conatur delectari, etiam si non contingit ad hoc ut delectetur et virilius agat quam ille qui delectationem percipit. Non ergo sequatur quis experimentum delectationis, nec secundum hanc se credat exaudiri, sed secundum iudicium rationis quid scilicet hoc quod petit accipiat si veraciter, frequenter, et perseveranter petat. Confidentia maior et minor sine trepidatione. (Bo / 14) Item si duo quorum alter habet maiorem confidenciam mentis et alter minorem et contingit quod ille qui magis confidit magis periclitetur et inferior sit, quia confidencia eius est de ignorancia sui ipsius ita qui ignorat ad quanta teneatur. Alter vero in securiori statu est, quia trepidatio ipsius est ex cognitione proprie infirmitatis et imperfectionis, et quanto hoc per humilitatem timet et trepidat tanto ante iudicium Dei securior astabit, quia ipse discussit et iudicavit. Ita est quandoque confidencia non bona, et timor securior et Deo vicinior. (Bo / 15) Item scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum conscientie. Quicquid enim contra conscientiam est, peccatum est; nec potest percipere gratiam, qui talem habet conscientiam, quia non habitat in inquieta et mala conscientia, sed in pacata. Nam in pace factus est locus eius. (Bo / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature, ut cum psalmos legerint semper eis videtur quod minus bene dixerint: unde frequenter repetere volunt. Item: Cum confessi fuerint non sufficit conscientie sue sed semper sunt in scrupulo. (Bo / 17) Item utile est, ut quidquid semel dixerint non repetant. Sed sicut dictum est, dicendum est eis ne scrupolosi sint circa minora peccata. Sed breviter et in generali illa exponant. Maiora vero et in quibus esse periculum posset cognoscere studeant et specialiter exponant. Quedam etiam cogitaciones turpes non sunt distinguende seu exprimende sicut occurunt. Sed ita intimande sunt tantum, ut confessor eas intelligat, (Bo / 18) nec timende sunt tales cogitationes, quia non delectant, sed cruciant, non nostre sunt, sed demonis, qui eas suggerit, et cordis oculis obicit, unde nec imputabuntur, quarum vexacio plerumque hominem magis purgat quam maculat. Quidquid enim aliquem affligit nec placet nec facile ei in aliquo nocere potest. (Bo / 19) Quanto enim quis talia turpia vel levia frequentius vel subtilius vellet confiteri, et cordis scrupulum in hoc sequi ut semper faceret nec aliter pacem cordis habere posset, tanto maiores vires inimico contra se daret, et per hoc eum temptando affligeret. Sicud canis qui latrat et ei panis proicitur ut latrare desinat non propter hoc cessat, sed amplius proicientem latrando prosequitur. (Bo / 20) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum vel temptari se sentit, ibi sibi contraria opponat. Si scrupulosus est confidencie et cordis libertati studeat insudare. Si iracundus est impetum et commocionem animi timeat, tranquillitati et mansuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad perferenda queque adversa se preparet, et exempla patrum sibi proponat. Si vehemens et impetuosus etiam in defensione iusticie per impetum spiritus se excedere metuat, et verba sua moderare et comprimere studeat. Si tenax etiam in conservando sibi res commissas, non tam fidelem se quam avarum fieri timeat. (Bo / 21) Denique omnia ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habe te sensualitatis motum, et ab ea que dormit in sinu tuo te custodi. Item semper mulierem tuam, idest sensualitatem subiectam habe, nec eam tibi dominari permittas, quia si mulier hanc potestatem habuerit contraria erit viro suo, id est, rationi quam si non vales cogere ut omnino taceat, et suiecta sit, semper ei resiste et pugna hoc quoque reputabitur tibi pro victoria. Semper enim obviasse malo est vicisse ymmo magis utile est interdum pugnam diucius exercere quam cicius prevalere quia amplius remunerabitur, qui diucius et laboriosius decertaverit. Divina gracia aliquando visitat negligentes ut illuminet et suscitet ad bonam vitam Weimar Q 45 (Wei / 1) Aliqui per cordis pusillanimitatem putant se desperare cum non desperant senciunt enim motus desperacionis per pusillanimitatem cordis et hunc sensum putant consensum, sed quantumcumque senciant eciam si quasi operiantur hac temptacione quamdiu ratio contradicit nec consentit, caritatem non amittunt. Ignis qui in die ardet. In nocte cineribus operiri solet, a quibus itaque extinguitur ut in sequenti die scintilla tanta aliqua inveniatur que quesita, licet lateat invenitur et de ipsa sicut prius ignis vehemens reparatur. (Wei / 2) Hanc esse scintillam dixerim caritatis. Nam quantumcumque operiatur anima temptacionibus si hec intentio manet in ipsa, quod adhereat Deo et nullatenus consentiat alicui mortali vivus remanet ignis caritatis qui postea ab hac scintilla potest maximus reparari. Simile dico de omni temptatione. (Wei / 3) Non enim iudicatur homo secundum sensum carnalis temptationis. Sed secundum consensum rationis et voluntatis anime non carnis. Duplex est enim voluntas in homine sive duplex lex scilicet lex carnis et lex spiritus. Unde apostolus dicit se concupiscere secundum legem carnis et carnaliter delectari contra voluntatem. Et quia quod ita concupiscebat nolebat et contra voluntatem suam hoc faciebat. Ideo dicit: Ego non operor illud, sed quod inhabitat in me peccatum. Ita si tu temptaris carnali concupiscentia vel desperatione, vel invidia, vel alio peccato quam ratio non vult hoc tu non agis illud nec iudicaberis secundum illum peccati sensum, sed secundum rationis et voluntatis consensum. (Wei / 4)Et quid mirum si duplex voluntas sit in homine et altera non imputetur cum in redemptore nostro duplex voluntas fuerit. Una qua voluerit calicem passionis a se transferri et alia qua voluerit pati? Igitur non deiciet carnis voluntas si voluntas spiritus et ratio Deo adhereat et non cedat. (Wei / 5) Tene exemplum mulieris nequam, quam vir suus numquam cogere potuit ut sileret quam proiectam in ceno coopertamque totaliter et inclusam cum requiretur an ad huc sileret, respondit se quamdiu viveret non silere. Ita et licet tu totus coopertus et involutus ceno temptationis. Dic adhuc non sileo, abherendo Deo et sicut illa nequitiam tu retineas bonitatem. (Wei / 6) Amplius dico: Si temptaris invidia, vel superbia sive desperacione aliquo ve alio carnali vel spirituali peccato quanto pre aliis temptaris tanto pre aliis plus mereris si legittime certas et temptatus duplex premium habebis cum alius sit simplum habiturus. Et quantum aliquod peccatum sentis temtatus et eius delectatione fatigaris tanto magis remuneraberis si non consentis. (Wei / 7) Et quia cum in tali statu cum scilicet aliquis temptatur contingit, ut multa venialia committat ex ipsa temptatione. Econverso contingit ut pena illa quam sustinet resistendo deleat penam debitam venialibus ex una parte et ex alia parte meritum crescat per intentionem resistendi et pugnam. (Wei / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem nec a caritate deicit, quamdiu ratio non consentit. Ita quoque devocionis sensus, idest consolatio gratie non facit hominem perfectum, nec subtracta eadem consolatio facit imperfectum sed pares possunt esse in caritate et ille qui consolatione fruitur, et iste qui hac privatur, (Wei /9) ymmo magis periclitari potest iste devotione fruens, quam ille hac carens quia si nimis de hac gratia confidat et sic cognitionem negligat, non fit per hanc gratiam Deo vicinior, sed remocior in tantum quantum fuerit minus humilis et male confidentior. (Wei / 10) Aridus vero a gratia si cum labore quamvis arido corde agat quod debet; equiparabitur illi devoto vel forte preferetur et magis in hoc statu devoto merebitur si valde laboret et pro accipienda gratia conetur. (Wei / 11) Sedeat ergo iuxta viam et mendicet lumen gracie et quamvis turba malarum cogitacionum increpet ut taceat ipse tamen magis et magis clamat, et sic lumen gratie a Christo recipiet et magis erit ei meritorium et salubre sic gratiam acquisisse quam sine labore et gratis accepisse. (Wei / 12) Oratio talis anime non est pia, sed dura. Sed quamvis non est dulcis, tamen est fortis. Unde apud Deum tantum potest obtinere fortitudine et duricia quantum dulcis et devota. Quia sicut dicit beatus Bernhardus super istud: Delectare in Domino et cetera. Non est hoc dictum de affectu, sed de exercicio. (Wei / 13) Ille enim bene hoc implet, qui conatur delectari, etiam si non pertingit ad hoc ut delectetur et virilius agit quam ille qui delectationem percipit. Non ergo sequatur aliquis experimentum delectationis, nec secundum hanc se credat exaudiri, sed secundum iudicium rationis quod hoc quid petit scilicet accipiat, sed veraciter, frequenter, et perseveranter petat. (Wei / 14) Item si duo quorum alter habet maiorem mentis confidenciam et alter minorem, et contingit quia ille qui magis confidit magis periclitetur et inferior sit, quia confidencia eius est de ignorancia sui ipsius et quia ignorat ad quanta teneatur. Alter vero in securiori est statu, quia trepidatio ipsius est ex cognitione proprie infirmitatis vel imperfectionis. Et quanto hoc per humilitatem timet et trepidat tanto ante iudicium Dei securior astabit, quia ipse se discussit et iudicavit. Ita est quandoque aliqua confidencia non bona, et timor securior et Deo vicinior. (Wei / 15) Item scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum conscientie. Quitquit enim contra conscientiam est, peccatum est. Nec potest percipere gratiam, qui talem habet conscientiam, quia non habitat Deus in inquieta et mala conscientia, sed in pacata. Nam in pace factus est locus eius. (Wei / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature, ut cum psalmum legerint semper eis videtur quod minus bene dixerint. Unde frequenter repetere volunt. Et item: Cum confessi fuerint non sufficit conscientie sue sed semper sunt in scrupulo. (Wei / 17) Istis utile est, ut quitquit semel dixerint non istud repetant, sed sicut dictum est relinquant. Dicendum eciam est eis ne scrupolosi sint circa minora peccata. Sed breviter et in generali illa exponant. Maiora vero et in quibus posset periculum cognoscere studeant et specialiter exponere. Quidam eciam cogitaciones turpes sive blasvemine non ita sunt exprimende sicut occerunt, sed ita intimande tantum, ut confessor eas intelligat. (Wei / 18) Nec timende sunt tales cogitationes, quia non delectant, sed cruciant, nec nostre sunt, sed demonis, qui eas suggerit, et cordis oculis obicit. Unde nec imputabuntur, quarum vexacio hominem plerumque magis purgat quam maculat. Quitquit enim aliquam affligit nec placet non facile ei potest nocere in aliquo. (Wei / 19) Quanto igitur aliquis vel talia turpia vel levia frequentius vel subtilius vellet confiteri, et cordis scrupulum in hoc sequi ut semper hoc faceret nec aliter cordis pacem habere posset, tanto vires inimico contra se daret, ut per hoc temptando eum affligeret, sicut canis cum latrat et ei panis proicitur ut latrare desinat non propter hoc cessat, sed amplius proicientem latrando persequitur. (Wei / 20) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum vel temptari se sentit semper ibi contraria opponat. Si scrupulosus est confidencie et cordis libertati studeat. Si iracundus impetum et commocionem animi timeat, tranquillitati et mansuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad perferenda quecumque adversa se preparat, et exempla patrum sibi proponat. Si vehemens et impetuosus eciam in defensione iusticie per impetum spiritus se excedere metuat et verba sua moderari et comprimere studeat. Si tenax etiam in conservando sibi commissas res non tam fidelem se quam avarum fieri timeat. (Wei / 21) Denique omnia ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habe sensualitatis motum et ab ea que in sinu tuo dormit te custodi. Ita semper mulierem tuam, idest sensualitatem subiectam habe, nec eam tibi dominari permittas, quia si mulier hec potestatem habuerit contraria erit viro suo, id est, rationi quam si non vales cogere ut omnino taceat, et subdita sit, semper ei resiste et pugna. Hoc quoque reputabitur pro victoria. Semper enim obviasse malo vicisse est ymmo magis utile est interdum pugnam diucius exercere quam cicius prevalere quia amplius remunerabitur, qui diucius et laboriosius decertaverit. Deo gracias Berlin th.lat.qu. 165 Johannes Gerson Cancellarius Parisiensis Qui pusillanimus est hec premissa plurima pro scrupulosis vide in libro (Be2 / 1) Aliqui per cordis pusillanimitatem putant se desperare, cum non desperent. Senciunt enim motus desperacionis per pusillanimitatem cordis, et hunc sensum putant consensum, sed quantumcumque senciant eciam si quasi operiantur hac temptacione quamdiu ratio contradicit nec consentit, caritatem non amittunt. Ignis qui in die ardet; in nocte cineribus operiri solet, a quibus ita extinguitur ut in sequenti die scintilla alterius tanta aliqua inveniatur, que quesita, licet lateat invenitur et de ipsa sicud prius ignis vehemens reparatur. (Be2 / 2) Hanc esse scintilla dixerim caritatis. Nam quantumcumque operiatur anima temptationibus si hec intentio manet in ipsa quod adhereat Deo et nullatenus consentiat alicui peccato mortali, vivus remanet ignis caritatis qui postea ab hac scintilla potest maximus reparari. Simile dico de omni temptatione. (Be2 / 3) Non enim iudicatur homo secundum sensum carnalis temptationis, sed secundum consensum rationis et voluntatis anime non carnis. Duplex est enim voluntas in homine sive duplex lex, scilicet lex carnis et lex spiritus. Unde apostolus dicit se concupiscere secundum legem carnis et carnaliter delectari contra voluntatem. Et quia quod ita concupiscebat nolebat et contra voluntatem suam hoc faciebat. Ideo dicit: Ego non operor illud, sed quod habitet in me peccatum. Ita si tu temptaris carnali concupiscentia, vel desperatione, vel invidia, vel alio peccato quam ratio non vult hoc tu non agis illud nec iudicaberis secundum illum peccati sensum, sed secundum rationis et voluntatis consensum. (Be2 / 4) Et quod mirum si duplex voluntas sit in homine et altera non imputetur, cum in redemptore nostro duplex voluntas fuerit una qua voluerit calicem passionis a se transferri, et alia qua voluerit pati. Igitur non deiciet carnis voluntas si voluntas spiritus et ratio Deo adhereat et non cedat. (Be2 / 5) Tene exemplum mulieris nequam quam vir suus numquam cogere potuit ut sileret quam proiectam in ceno coopertamque totaliter et inclusam cum requireret an ad huc sileret, respondit se quamdiu viveret non silere. Ita et licet tu totus coopertus et involutus ceno temptationis. Dic adhuc non sileo, abherendo Deo, et sicud illa nequitiam tu retineas bonitatem. (Be2 / 6) Amplius dico: Si temptaris invidia, vel superbia, sive desperacione aliquo ve alio carnali vel spirituali peccato quanto pre aliis temptaris tanto pre aliis plus mereris, si legitime certas, et temptatus duplex premium habebis cum alius sit simplex habiturus, et quantum aliquod peccatum sentis temptatus et eius delectatione fatigaris, tanto magis remuneraberis si non consentis. (Be2 / 7) Et quia cum in tali statu cum scilicet aliquis temptatur contingit, ut multa venialia committat ex ipsa temptatione. Econverso contingit ut pena illa quam sustinet resistendo deleat penam debitam venialibus ex una parte et ex alia parte meritum crescat per intentionem resistendi et pugnam. (Be2 / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem, nec a caritate deicit, quamdiu ratio non consentit. Ita quoque devocionis sensus, idest consolatio gratie non facit hominem perfectum, nec subtracta eadem consolatione facit imperfectum, sed pares possunt esse in caritate, et ille qui consolatione fruitur, et iste qui hac privatur, (Be2 / 9) ymmo magis periclitari potest iste devotione fruens, quam ille hac carens quia si nimis de hac gratia confidat et sui cognitionem negligat, non fit per hanc gratiam Deo vicinior, sed remocior in tantum quantum fuerit minus humilis et male confidentior. (Be2 / 10) Aridus vero a gratia si cum labore quamvis arido corde agat quod debet equiparabitur illi devoto vel forte preferetur et magis in hoc statu devoto merebitur si valde laboret et pro accipienda gratia conetur. (Be2 / 11) Sedeat ergo iuxta viam et mendicet lumen gracie et quamvis turba malarum cogitacionum increpet ut taceat ipse tamen magis et magis clamet, et sic lumen gratie a Christo recipiet et magis erit ei meritorium et salubre sic gratiam acquisisse quam sine labore et gratis accepisse. (Be2 / 12) Oratio talis anime non est pia, sed dura. Sed quamvis non est dulcis, tamen est fortis. Unde apud potest optinere fortitudine et duricia, quantum dulcis et devota, quia sicud dicit beatus Bernhardus super istud: Delectare in Domino et cetera. Non est hoc dictum de affectu, sed de exercicio. (Be2 / 13) Ille enim bene hoc implet, qui conatur delectari etiam si non pertingit ad hoc ut delectetur et virilius agit quam ille qui delectationem percipit. Non ergo sequatur aliquis experimentum delectationis, nec secundum hanc se credat exaudiri, sed secundum iudicium rationis quid hoc quod petit accipiat, sed veraciter, frequenter, et perseveranter petat. (Be2 / 14) Item si duo quorum alter habet maiorem mentis confidenciam et alter minorem et contingit quod ille qui magis confidit magis periclitetur et inferior sit, quia confidencia eius est de ignorancia sui ipsius et quia ignorat ad quanta teneatur. Alter vero in securiori est statu, quia trepidatio ipsius est ex cognitione proprie infirmitatis vel imperfectionis. Et quanto hoc per humilitatem timet et trepidat tanto ante iudicium Dei securior astabit, quia ipse se discussit et iudicat. Ita est quandoque aliqua confidencia non bona, et timor securior et Deo vicinior. (Be2 / 15) Item scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum conscientie. Quicquid enim contra conscientiam est peccatum est; nec potest percipere gratiam, qui talem habet conscientiam, quia non habitat Deus in inquieta et mala conscientia, sed in pacata. Nam in pace factus est locus. (Be2 / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature ut cum psalmum legerint semper eis videtur quod minus bene dixerint, unde frequenter repetere volunt. Et item cum confessi fuerint non sufficit conscientie sue sed semper sunt in scrupulo. (Be2 / 17) Istis utile est ut quidquid semel dixerint istud non repetant, sed sicud dictum est, relinquant. Dicendum etiam est eis ne scrupolosi sint circa minora peccata, sed breviter et in generali illa exponant maiora vero et in quibus posset periculum cognoscere studeant et specialiter exponere. Quidam eciam cogitaciones turpes sive blasphemie non ita sunt exprimende sicud occurunt, sed ita intimande tantum ut confessor eas intelligat. (Be2 / 18) Nec timende sunt tales cogitationes quia non delectant sed cruciant, nec nostre sunt sed demonis qui eas suggerit et cordis oculis obicit, unde nec imputabuntur, quarum vexacio hominem plerumque magis purgat quam maculat. Quidquid enim aliquem affligit nec placet non facile ei potest nocere in aliquo. (Be2 / 19) Quanto igitur aliquis vel talia turpia vel levia frequenter et subtilius vellet confiteri et cordis scrupulum in hoc sequi, ut semper hoc faceret nec aliter cordis pacem habere posset, tanto vires inimico contra se daret, ut per hoc temptando eum affligeret, sicud canis cum latrat et eis panis proicitur ut latrare desinat non propter hoc cessat, sed amplius proicientem latrando persequitur. (Be2 / 20) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum vel temptari se sentit semper ibi contraria opponat. Si scrupulosus est confidencie et cordis libertate studeat. Si iracundus impetum et commocionem animi timeat, tranquillitati et mansuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad perferenda quecumque adversa se preparat, et exempla patrum sibi preponat. Si vehemens et impetuosus eciam in defensione iusticie per impetum spiritus se excedere metuat et verba sua moderari et comprimere studeat. Si tenax eciam in conservando sibi commissas res non tam fidelem se quam avarum fieri timeat. (Be2 / 21) Denique omnia ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habe sensualitatis motum et ab ea que in sinu tuo dormit te custodi. Ita semper mulierem tuam, idest sensualitatem subiectam habe, nec eam tibi dominari permittas, quia si mulier hec potestatem habuerit contraria erit viro suo, id est, rationi quam si non vales cogere ut omnino taceat et subdita sit, semper ei resiste et pugna, hoc quoque reputabitur pro victoria. Semper enim obviasse malo vicisse est. Immo magis utile est interdum pugnam diucius exercere quam cicius prevalere, quia amplius remunerabitur, qui diucius et laboriosius decertaverit. Deo gratias Würzburg M. ch. f. 132 De temptatione et scrupulosa conscientia (Wü / 1) Aliqui per cordis pusillanimitatem putant se desperare cum non desperant, senciunt enim motus desperacionis per pusillanimitatem cordis et hunc sensum putant consensum, sed quantumcumque senciant eciam si quasi operiantur hac temptacione quamdiu ratio contradicit nec consentit, caritatem non amittit. Ignis qui in die ardet; in nocte cineribus operiri solet, a quibus ita extinguitur ut in sequenti die scintilla tanta aliqua inveniatur que quesita. Licet lateat inveniatur et de ipsa sicut prius ignis vehemens reparatur. (Wü / 2) Hanc esse scintilla dixerim caritatis. Nam quantumcumque operiatur anima temptacionibus si hec intentio manet in ipsa quod adhereat Deo et nullatenus consentiat alicui peccato mortali vivus remanet ignis caritatis qui postea ab hac scintilla potest maximus reparari. Simile dico de omni temptatione. (Wü / 3) Non enim iudicatur homo secundum sensum carnalis temptacionis. Sed secundum sensum racionis et voluntatis anime non carnis. Duplex est enim voluntas in homine sive duplex lex, scilicet lex carnis et lex spiritus. Unde apostolus dicit se concupiscere secundum legem carnis et carnaliter delectari contra voluntatem. Et quia quod ita concupiscebat nolebat et contra voluntatem suam hoc faciebat. Ideo dicit: Ego non operor illud, sed quod habitet in me peccatum. Ita si tu temptaris carnali concupiscentia, vel desperatione, vel invidia, vel alio peccato quam racio non vult hoc tu non agis illud nec iudicaberis secundum illum peccati consensum sed secundum rationis et voluntatis consensum. (Wü / 4) Et quid mirum si duplex voluntas sit in homine et altera non imputetur, cum in redemptore nostro duplex voluntas fuerit. Una qua voluerit calicem passionis a se transferri et alia qua voluerit pati? Igitur non deiciet carnis voluntas si voluntas spiritus et racio Deo adhereat et non cedat. (Wü / 5) Tene exemplum mulieris nequam, quam vir suus numquam cogere potuit ut sileret quam proiectam in sceno coopertamque totaliter et inclusam cum requiretur an ad huc sileret respondit se quamdiu viveret non silere Ita et licet tu totus coopertus et involutus sceno temptationis dic adhuc non sileo, abherendo Deo et sicut illa nequiciam tu retineas bonitatem. (Wü / 6) Amplius dico: Si temptaris invidia vel superbia sive desperatione aliquo ve alio carnali vel spirituali peccato quanto pre aliis temptaris tanto pre aliis plus mereris si legitime certas et temptatus duplex premium habebis cum alius sit simplum habiturus. Et quantum aliquod peccatum sentis temptatus et eius delectatione fatigaris, tanto magis remuneraberis si non consentis. (Wü / 7) Et quia non in tali statu cum scilicet aliquis temptatur contingit, ut multa venialia conmittat ex ipsa temptacione econverso contingit ut pena illa quam sustinet resistendo deleat penam debitam venialibus ex una parte, et ex alia parte meritum crescat per intensionem resistendi et pugnam. (Wü / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem nec a caritate deicit quamdiu racio non consentit. Ita quoque devocionis sensus, idest consolatio gracie non facit hominem perfectum, nec subtracta eadem consolatio facit imperfectum, sed pares possunt esse in caritate et ille qui consolatione fruitur et iste qui hac privatur, (Wü / 9) ymmo magis periclitari potest iste devotione fruens quam ille hac carens quia si nimis de hac gracia confidat et sui cognitionem negligat non fit per hanc graciam Deo vicinior, sed remocior in tantum quantum fuerit minus humilis et male confidentior. (Wü / 10) Aridus vero a gracia si cum labore quamvis arido corde agat quod debet equiparabitur illi devoto vel forte preferetur et magis in hoc statu devoto merebitur si valde laboret et pro accipienda gracia conetur. (Wü / 11) Sedeat ergo iuxta viam et mendicet lumen gracie, et quamvis turba malarum cogitacionum increpet ut taceat ipse tamen magis et magis clamat, et lumen gratie a Christo recipiet et magis erit ei meritorium et salubre sic gratiam acquisisse quam sine labore et gratis accepisse. (Wü / 12) Oratio talis anime non est pia sed dura. Sed quamvis non est dulcis, tamen est fortis. Unde apud Deum tantum potest oratio optinere fortitudine in duricia quantum dulcis et devota. Quia sicut dicit beatus Bernhardus super istud: Delectare in Domino et cetera. Non est hoc dictum de affectu, sed de exercicio. (Wü / 13) Ille enim bene hoc implet, qui conatur delectari, etiam si non pertingit ad hoc ut delectetur et virilius agit quam ille qui delectationem percipit. Non ergo sequitur aliquis experimentum delectationis, nec secundum hanc se credat exaudiri, sed secundum iudicium rationis quod scilicet hoc quod petit accipiat sed veraciter, frequenter, et perseveranter petat. (Wü / 14) Item si duo quorum alter habet maiorem mentis confidenciam et alter minorem et contingit quod ille qui magis confidit magis periclitetur et inferior sit, quia confidencia eius de ignorancia sui ipsius et quia ignorat ad quanta teneatur. Alter vero in securiori est statu, quia trepidatio ipsius est ex cognitione proprie infirmitatis vel imperfectionis. Et quanto hoc per humilitatem timet et trepidat tanto ante iudicium Dei securior astabit, quia ipse se discussit et iudicavit. Ita est quandoque aliqua confidencia non bona, et timor securior et Deo vicinior. (Wü / 15) Item scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum conscientie. Quicquid enim contra conscientiam est, peccatum est. Nec potest percipere gratiam, qui talem habet conscientiam, quia non habitat in inquieta et mala conscientia, sed in pacata. Nam in pace factus est locus eius. (Wü / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature, ut cum psalmum legerint semper eis videtur quod minus bene dixerint. Unde frequenter repetere volunt. Et item cum confessi fuerint non sufficit conscientie sue sed semper sunt in scrupulo. (Wü / 17) Istis utile est quidquid semel dixerint, non istud repetant sed sicut dictum est relinquant dicendum eciam est eis ne scrupolosi sint circa minora peccata. Sed breviter et in generali illa exponant. Maiora vero et in quibus posset periculum cognoscere studeant et specialiter exponere. Quedam eciam cogitaciones turpes sive blasphemie non ita sunt exprimende sicud occerunt, sed ita intimande tantum, ut confessor eas intelligat. (Wü / 18) Nec timende sunt tales cogitationes, quia non delectant, sed cruciant, nec nostre sunt, sed demonis, qui eas suggerit, et cordis oculis obicit, unde nec imputabuntur, quarum vexacio hominem plerumque magis purgat quam maculat. Quidquid enim aliquam affligit nec placet non facile ei potest nocere in aliquo. (Wü / 19) Quanto igitur aliquis vel talia turpia vel levia frequentius et subtilius vellet confiteri, et cordis scrupulum in hoc sequi ut semper faceret nec aliter cordis pacem habere posset tanto vires inimico contra se daret, ut per hoc temptando eum affligeret sicut canis cum latrat et ei panis proicitur ut latrare desinat non propter hoc cessat, sed amplius proicientem latrando persequitur. (Wü / 20) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum vel temptari se sentit, semper ibi contraria opponat. Si scrupulosus est confidencie et cordis libertate studeat. Si iracundus impetum et commocionem animi timeat tranquillitati et mansuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad perferenda quacumque adversa se preparat, et exempla patrum sibi proponat. Si vehemens et impetuosus eciam in defensione iusticie per impetum spiritus se excedere metuat, et verba sua moderari et comprimere studeat. Si tenax etiam in conservando sibi commissas res non tam fidelem se quam avarum fieri timeat. (Wü / 21) Denique omnia ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habe sensualitatis motum, et ab ea que in sinu tuo dormit te custodi. Ita semper mulierem tuam, idest sensualitatem subiectam habe, nec eam tibi dominari permittas, quia si mulier hec potestatem habuerit contraria erit viro suo, id est, rationi quam si non vales cogere ut omnino taceat, et subdita sit, semper ei resiste et pugna. Hoc quoque reputabitur pro victoria. Semper enim obviasse malo vicisse est, ymmo magis utile est interdum pugnam diucius exercere quam cicius prevalere quia amplius remunerabitur, qui diucius et laboriosius decertaverit. Berlin SBB PK Magd. 64 (Be1 / 1) Aliqui propter cordis pusillanimitatem putant se desperare cum non desperant. Senciunt enim motus desperacionis per cordis pusillanimitatem et hunc sensum putant consensum. Sed quantumcumque senciunt eciam si quasi operantur hac temptacione quamdiu ratio contradicit nec consentit caritatem non amittit. Ignis qui in die ardet in nocte cineribus operiri solet a quibus ita extinguitur ut in sequenti diei scintilla aliqua tamen inveniatur que quesita licet lateat invenitur et de ipsa sicut prius ignis vehemens reparatur. (Be1 / 2) Hanc scintilla esse dixerim caritatis. Nam quantumcumque operiatur anima a temptacionibus si hec intentio maneat in ipsa quod adhereat Deo et nullatenus consentiat alicui mortali peccato vivus remanet ignis caritatis. Qui postea ab hac scintilla ad tam magnum ignem reparabitur sicut prius. Simile dico de omni temptatione. (Be1 / 3) Non enim homo iudicatur secundum sensualitatem temptacionis carnalis, sed secundum consensum racionis et voluntatis anime non carnis. Duplex est enim voluntas in homine sive duplex lex, scilicet lex carnis et lex spiritus. Unde apostolus dicit se concupiscere secundum legem carnis et voluntatis carnalis delectari contra voluntatem et quia quod ita concupiscebat volebat contra voluntatem suam faciebat et ideo dicit: Ego non operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Ita et tu si temptaris carnali concupiscentia vel desperatione vel invidia vel aliquo peccato quamdiu ratio non vult hoc tu non agis illud nec iudicaberis secundum illum peccati sensum, sed secundum rationis et voluntatis consensum. (Be1 / 4) Et quid mirum si duplex voluntas sit in homine et altera non imputetur. Cum in redemptore nostro duplex voluntas fuerit una qua voluit calicem passionis a se transferri et alia qua voluit pati. Igitur te non deiciat carnis voluntas si voluntas spiritus et racio Deo adhereat et non cedat. (Be1 / 5) Tene exemplum mulieris nequam quam vir suus numquam cogere potuit ut taceret quam proiectam in sceno coopertamque totaliter et inclusam cum requiretur si adhuc sileret. Respondit quod quamdiu viveret non sileret.Ita et tu licet totus coopertus et involutus sceno temptacionis dic adhuc non sileo adherere Deo et sicut illa nequitiam sic tu retine bonitatem. (Be1 / 6) Amplius dico: Si temptaris invidia superbia vel desperacione aut carnali vel spirituali peccato quanto pre aliis temptaris tanto pre aliis plus mereris si legitime certaveris et temptatus duplex premium habebis cum alius sit simplum habiturus. Et quantum aliquid peccatum sentis temptatus et eius delectatione fatigaris tanto magis remuneraberis si non consentias. (Be1 / 7) Et quia in tali statu cum aliquis temptatur contingit, ut pena illa quam sustinet resistendo deleat penam debitam venialibus ex una parte ex alia parte meritum crescat per intentionem resistendi et pugnandi. (Be1 / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem nec a caritate deicit quamdiu ratio non consentit. Ita quoque devocionis sensus vel consolatio gratie non facit hominem perfectum, nec subtracta eadem gratia facit imperfectum sed pares esse possunt in caritate et ille qui consolatione fruitur et iste qui hac privatur (Be1 / 9) ymmo magis periclitari potest qui devotione fruitur quam ille qui caret ea quia si nimis de hac gratia confidat et sui cognitionem negligat non fit per hanc gratiam Deo vicinior sed remocior in tantum quantum fuerit minus humilis et male confidentior. (Be1 / 10) Aridus vero a gratia si cum labore quamvis arido corde agat quod debet; equiparabitur illi devoto vel forte preferetur et magis in hoc statu devoto merebitur si valde laborat et pro accipienda gratia conetur. (Be1 / 11) Sedeat ergo iuxta viam et mendicet lumen gracie et quamvis turba malarum cogitacionum increpet ut taceat ipse tamen magis et magis clamat, et sic lumen gratie a Christo recipiat. Et magis erit ei sic gratiam acquisisse quam sine labore et gratis accepisse. (Be1 / 12) Oratio talis anime non est pia sed est dura et quamvis non est dulcis, tamen est fortis. Unde apud Deum tantum potest obtinere fortitudine quantum dulcis et devota ut dicit beatus Bernardus super illud Delectare in Domino. Non est hoc dictum tantum de affectu sed exercicio. (Be1 / 13) Ille enim bene hoc implet, qui conatur delectari, etiam si non pertingit ad hoc ut delectetur et virilius agit quam ille qui delectationem percipit. Non ergo sequitur aliquis experimentum delectationis, nec secundum hanc affectum se credat exaudiri, sed secundum iudicium rationis quid scilicet hoc quod petit accipiet, si veraciter, frequenter, et perseveranter petat. (Be1 / 14))Item sunt duo quorum alter habet maiorem confidenciam alter minorem, et contingit quod ille qui magis confidit magis periclitetur et inferior sit, quia confidencia eius est de ignorancia sui ipsius et quia ignorat ad quanta teneatur. Alter vero in securiori est statu, quia trepidatio ipsius est ex cognitione proprie infirmitatis vel imperfectionis sue et quanto hoc per humilitatem magis timet et trepidat tanto ante iudicium Dei securior stabit, quia ipse se discussit et iudicavit. Ita est quandoque aliqua confidencia non bona, et timor securior et Deo vicinior. (Be1 / 15) Scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum conscientie quitquit enim contra conscientiam licet erroneam est peccatum. Nec potest percipere gratiam qui talem habet conscientiam, quia non habitat Deus in inquieta et mala conscientia, sed in pacata quia in pace factus est locus eius. (Be1 / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature ut cum psalmos legerint semper eis videtur quod minus bene dixerint. Unde idem frequenter repetere volunt et tales cum confessi fuerint non sufficit conscientie sue sed semper sunt in scrupulo conscientie (Be1 / 17) utile est quitquit semel dixerint non illud repetant sed relinquant. De confessione vero dicendum est eis quod magis confessori quam sibi credant et cum illi visum fuerit quod sufficienter et bene dixerint tunc et illis sufficiant bonam conscientiam habeant et dicendum est eis ne scrupolosi sint circa minora peccata sed breviter et in generali illa exponant. Maiora vero et in quibus posset esse periculum cognoscere studeant et specialiter exponant. Quedam eciam cogitaciones turpes et blasphemine non ita sunt expondere sicut occerunt, sed ita intimande tantum ut confessor intelligat eas. (Be1 / 18) Nec timende sunt tales cogitationes, quia non delectant sed cruciant, nec nostre sunt, sed demonis, qui eas suggerit et cordis oculis obicit unde nec imputabuntur quia talis vexacio plerumque hominem purgat magis quam maculat. Quitquit enim aliquam affligit nec placet non facile ei in aliquo nocere potest. (Be1 / 19) Quanto igitur aliquis vel talia turpia vel levia frequentius vel subtilius vellet confiteri, et cordis scrupulum in hoc sequi ut semper hoc faceret nec aliter cordis pacem habere posset, tanto vires inimico contra se daret, ut per hoc temptando eum affligeret. Sicut canis cum latrat et ei panis proicitur ut latrare desinat non propter hoc tamen cessat, sed amplius latrando persequitur ut plus proiciatur. (Be1 / 20) Quacumque enim parte quis pronus est ad malum vel temptari se sentit semper oportet ut contraria sibi opponat. Si scrupulosus est confidencie et cordis libertatem studeat. Si iracundus impetum et commocionem animi timeat, tranquillitati et mansuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad perferenda quecumque adversa se preparat, et exempla patientium sibi proponat. Si vehemens et impetuosus eciam in defensione iusticie per impetum spiritus se excedere metuat et verba sua moderare et se comprimere studeat. Si tenax est in conservando sibi res commissas non tam fidelem quam avarum fieri timeat. (Be1 / 21) Denique omnia ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia suspectum habe sensualitatis motum et ab ea que in sinu tuo dormit te custodi. Ita semper mulierem tuam sensualitatem subiectam habe, nec eam tibi dominari permittas, quia si mulier hec potestatem habuerit contraria erit viro suo, id est, rationi quam si non vales cogere ut omnino taceat, et subdita sit, semper ei resiste et oppugna. Hoc reputabitur tibi pro victoria semper enim obviasse malo vicisse est ymmo magis utile est interdum pugnam diucius exercere quam cicius prevalere quia amplius remunerabitur, qui diucius et laboriosius decertaverit. (Be1 / 25) Qui pusillanimis est, cavere debet a nimio timore si enim cor suum et naturalia sequitur ad desperationem vel in nimiam mentis deiectionem deveniet. Timor utilis est duris et dissolutis atque remissis, quia timor terret et custodit a peccato. Timoratis vero et pavidis si accedit timor, ad peccatum eos adducet unde convertere se debet ad consolatoria et dulcia et ita contraria contrariis curantur, et frigida calidis temporantur, et calida frigidis. Stultus vero esset qui calorem calori frigus frigori frater adducetur. Ortus irrigatur siccitatis tempore, sed satis complutus non irrigatur qui ergo scit excolere ortum suum valde ineptus est si nesciat excolere animam suam, que plus est quam ortus, ymmo plus quam corpus. (Be1 / 26) In temptatione ergo cum temptamur de aliquo peccato semper contraria obicere debemus. Sic conquesti sunt demones de uno monacho quod eos semper confunderet, quia cum ipsi vellent eum extollere, ipse se deprimebat, et cum vellent ad desperacionem mittere ipse se spe erigebat. Hec Hugonis de Sancto Victore Oxford Rawl A 372 Ammonitio bona et utilis Hugonis sancti Victoris (Ox3 / 1) Aliqui per cordis pusillanimitatem putant se disperare cum non desperant. Sentiunt enim motus desperacionis per pusillanimitatem cordis, et hunc sensum putant consensum, sed quantumcumque senciant eciam si quasi operiantur hac temptacione quamdiu ratio contradicit nec consentit; caritatem non amittunt. Ignis qui in die ardet in nocte cineribus operiri solet, a quibus ita extinguitur ut in mane diei alterius tantum scintilla aliqua inveniatur, que dum queritur licet lateat invenitur, et de eadem ignis tam vehemens sicut prius reparatur. (Ox3 / 2) Hec scintilla caritatis que quantumcumque operiatur anima temptacionibus; si hec intentio maneat in ipsa ut adhereat Deo, et nullatenus consentiat alicui peccato mortali vivus remanet ignis caritatis qui postea ab hac scintilla ad tam magnum ignem reparabitur sicut prius. Simile dico de omni temptatione. (Ox3 / 3) Non enim iudicatur homo secundum sensum vel temptacionem carnalis temptationis, sed secundum consensum racionis, et voluntatis anime; non carnis. Duplex est voluntas in homine sive duplex lex sicut dicit apostolus: Lex scilicet carnis et lex spiritus. Et ipse apostolus dicit se concupiscere secundum legem carnis et carnaliter delectari contra voluntatem, et quia quod ita concupiscebat nolebat et contra voluntatem suam hoc faciebat; Ideo dicit: Ego non operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Ita si tu temptaris carnali concupiscentia vel desperatione, vel invidia, vel alio peccato quamdiu ratio non vult hoc tu non agis illud, nec iudicaberis secundum illud peccati sensum, sed secundum rationis et voluntatis consensum. (Ox3 / 4) Et quid mirum si duplex voluntas sit in homine, et altera non imputetur, cum in redemptore nostro duplex voluntas fuerit, una qua voluerit calicem passionis anime transferri et alia qua voluerit pati? Igitur non te deiciet carnis voluntas si voluntas spiritus et racio Deo adhereat et non cedat. (Ox3 / 5) Tene exemplum mulieris nequam quam numquam vir suus cogere potuit ut sileret quam proiectam in ceno et totam coopertam et inclusa cum requireret an adhuc sileret, respondit versa ad eum facie se adhuc non silere. Ita tu totus coopertus et involutus temptationis ceno dic ad huc non sileo ab adherendo Deo et retinens bonitatem sicut illa nequiciam. (Ox3 / 6) Amplius dico: Si temptaris desperacione, vel invidia, vel superbia aut aliquo peccato carnali vel spirituali quantum pre aliis temptaris tantum pre aliis amplius mereris si legitime certas et temptatus duplex premium habebis cum alius simplum sit habiturus, et quantum aliquod peccatum temptatus sentis et eius delectatione fatigaris tanto magis remuneraberis si non consentis. (Ox3 / 7) Et quia in tali statu cum scilicet aliquis temptatur contingit, ut multa venialia committat ex ipsa temptacione ex contrario contingit ut pena illa quam sustinet in resistendo deleat penam debitam venialibus ex una parte. Et ex alia parte meritum crescat per intentionem resistendi et pugnam. (Ox3 / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem nec a caritate deicit; quamdiu racio non consentit. Ita quoque devocionis sensus, idest consolatio gratie non facit hominem perfectum, nec subtracta hec eadem consolatio facit imperfectum, sed pares possunt esse in caritate et ille qui consolatione fruitur, et iste qui hac privatur. (Ox3 / 9) Ymo magis periclitari potest iste devotione fruens, quam ille hac carens, quia si nimis de hac gracia confidat et sui cognitionem negligebat, non fit per hanc graciam Deo vicinior, sed remocior in tantum quantum fuerit minus humilis, et male confidentior. (Ox3 / 10) Aridus vero a gracia si cum labore quamvis arido corde agat quod debet equiparabitur illi devoto vel forte preferetur et magis in hoc statu devoto merebitur si valde laboret et pro accipienda gracia conetur. (Ox3 / 11) Sedeat ergo iuxta viam et mendicet lumen gracie, et quamvis turba malarum cogitacionum increpet ut taceat, ipse tamen magis ac magis clamet et sic lumen a Christo recipiet. Et magis erit ei meritorium et salubre sic gratiam acquisisse quam sine labore et gratis accepisse. (Ox3 / 12) Oratio talis anime non est pia sed dura. Sed quamvis non sit dulcis tamen et fortis. Unde apud Deum tantum potest optinere fortitudine et duricia quantum dulcis et devotus. Quia sicut dicit beatus Bernardus super #: Delectare in Domino et cetera. Non est dictum de affectu, sed de exercicio. (Ox3 / 13) Ille enim bene hoc implet qui conatur delectari, etiam si non pertingit ad hoc ut delectetur, et virilius agit, quam ille qui delectationem percipit. ++ Non ergo sequatur aliquis experimentum delectationis, nec secundum hanc credit exaudiri, sed secundum iudicium rationis, quod scilicet hoc quid petit accipiat, si veraciter frequenter, et perseveranter petat. (Ox3 / 14) Item duo sunt quorum alter maiorem habet mentis confidenciam et alter minorem et contingit quod ille qui magis confidit magis periclitetur et inferior sit quia confidencia eius est de ignorancia sui ipsius et quia ignorat ad quanta teneatur. Alter vero in securiori est statu quia trepidacio ipsius est ex cognitione proprie infirmitatis vel imperfectionis vel fragilitas imperfectionis et quanto hoc magis per humilitatem timet et trepidat, tanto ante iudicium Dei securior astabit; quia ipse se discussit, et iudicavit. Ita quandoque est aliqua confidencia non bona, timor securior et Deo vicinior. (Ox3 / 15) Item scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum conscientie. Quicquid enim contra conscientiam est, peccatum est, nec potest percipere gratiam qui talem habet conscientiam, quia non habitat Deus in inquieta conscientia et mala, sed in pacata, quia in pace factus est locus eius. (Ox3 / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature ut cum psalmum legerint semper eis videtur quod minus bene dixerint unde frequenter repetere volunt. Item cum confessi fuerint non sufficiat conscientie sue, sed semper sunt in scrupulo. (Ox3 / 17) Istis utile est ut quicquid semel dixerint, non illud repetant, sed sicut dictum est relinquant. De confessione vero dicendum est eis quod de confessione magis confessori quam sibi credant. Et cum eis visum fuerit et quod bene et sufficienter dixerint tunc et ipsis sufficiat et bonam conscientiam habeant. Dicendum est etiam eis ne scrupolosi sint circa minora peccata sed breviter et in generali illa exponant. Maiora vero et in quibus posset esse periculum cognoscere studeant et spiritualiter exponant. Quedam etiam cogitaciones turpes sive blasphemie non ita sunt exprimende sicut occurunt, sed ita intimande tantum ut confessor eas intelligat. (Ox3 / 18) Nec timende sunt tales cogitationes quia non delectant sed cruciant, nec nostre sunt sed demonis, qui eas suggerit, et cordis oculis obicit. Unde nec imputabuntur, quarum vexacio hominem plerumque magis purgat quam maculat. Quitquid enim aliquam affligit nec placet non facile ei in aliquo nocere potest. (Ox3 / 19) Quanto igitur aliquis vel turpia talia vel levia frequentius et subtilius vellet confiteri et cordis scrupulum in hoc sequi, ut semper hoc faceret nec aliter pacem cordis habere posset, tanto vires inimico contra se daret ut per hoc temptando eum affligeret. Sicut canis cum latrat, et ei panis proicitur ut latrare desinat, non propter hoc cessat, sed amplius proicientem latrando persequitur. (Ox3 / 20) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum vel temptari se sentit semper ibi contraria opponat. Si scrupulosus est confidencie et libertati cordis studeat. Si iracundus est, impetum et commocionem animi timeat, tranquillitati et mansuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad perferenda queque adversa se preparet et exempla paciencium sibi proponat. Si vehemens et impetuosus in defensione iusticie per impetum spiritus se excedere metuat, et verba sua moderari, et comprimere studeat. Si tenax etiam in conservandis fideliter sibi commissis rebus non tam fidelem se quam avarum fieri timeat. (Ox3 / 21) Denique omnia ad que voluntas cordis et cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habe sensualitatis motum et ab ea que dormit in sinu tuo te custodi. Semper mulierem tuam, idest sensualitatem habe subiectam, nec eam dominari permittas. Quia si mulier hec potestatem habuerit contraria erit viro suo, id est, rationi. Quam si non valeas cogere, ut omnino taceat et subdita sit, semper ei resiste et pugna hoc reputabitur tibi pro victoria. Compunctione cordis Uppsala C 159 Remedia contra omnes temptationes que posuit Hugo de Sancto Vittore propter pusillanimes (U2 / 1) Aliqui propter cordis pusillanimitatem putant se desperare cum non desperant. Senciunt enim motus desperacionis per pusillanimitatem et hunc sensum putant consensum. Sed quantumcumque senciunt eciam si quasi operiantur hac temptacione quamdiu ratio contradicit caritatem non amittunt. Ignis enim qui de die ardet, in notte solet operiri cineribus ex quibus ille extingui videtur ut illius mane alterius diei tantum scintilla aliqua inveniatur que dum queritur licet lateat invenitur et de ea ignis tam vehemens sicut prius reparatur. (U2 / 2) Hec est scintilla caritatis que quantumcumque operiatur anima temptacionibus si hec intentio maneat in ipsa ut adhereat Deo et nullatenus consentiat alicui mortali. Vivus remanet ignis caritatis qui postea ab hac scintilla ad tam magnum ignem reperietur sicut prius. Sic dico de omni temptatione: (U2 / 3) Non enim iudicatur homo secundum temptacionem sensualitatis carnalis, sed racionis ipsius anime. Duplex est voluntas in homine sicut dicit apostolus scilicet Lex carnis id est carnaliter delettari contra voluntatem et quod ita concupiscebat nolebat quod contra voluntatem fiebat. Ideo dicit: Ego non operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Ita si tu temptaris carnali concupiscentia vel desperatione vel invidia vel aliquo alio peccato quamdiu ratio non vult hoc, tu non agis illud nec iudicaberis secundum illum sensum, sed secundum rationis et voluntatis consensum. (U2 / 4) Et quid mirum si duplex voluntas sit in homine et altera ei non imputetur, cum in redemptore nostro Ihesu fuit una qua voluit calicem passionis a se transferri, et alia qua voluit pati. Igitur te non deiciat carnis voluntas si voluntas spiritus vel racio Deo adhereat. (U2 / 5) Et non recedat a te exemplum mulieris nequam quam numquam vir suus cogere potuit ut sileret. Tandem proiecit eam in ceno et cooperuit eam ac inclusit. Et cum inquireret utrum ad huc sileret respondit se versa facie adhuc non silere. Ita et tu tota involuta et cooperta seno temptacionis dic. Adhuc non sileo adherendo Deo retinens bonitatem voluntatis, sicut illa retinuit nequitiam. (U2 / 6) Amplius dico: Si tu temptaris desperacione vel invidia vel superbia vel spirituali aliquo peccato quantum pre aliis temptaris tantum pre aliis mereris si legittime certas. Tu temptatus duplex premium habebis cum alter simplum sit habiturus. Et quanto aliquod peccatum amplius sentis, tanto magis remuneraberis si non consentis. (U2 / 7) Et in tali statu scilicet cum aliquis temptatur contingit, ut multa venialia committat sed in ipsa temptacione contingit ut pena quam sustinet resistendo deleat penam debitam venialibus ex una parte, et ex altera parte meritum crescat per intentionem resistendi vel pugnandi. (U2 / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem nec a caritate deicit quamdiu racio non consentit. Itaque devocionis sensus et consolatio non faciunt hominem perfettum. Unde pares possunt esse in caritate et ille qui consolatione fruitur et ille qui hac privatur. (U2 / 9) Ymmo periclitari magis potest iste devotione fruens quam ille hac carens. Quod si mens de hac consolatione confidat et sui cognitionem negligat non fit per hanc gratiam Deo vicinior sed remocior in tantum quantum non fuerit humilis sed male confidentior. (U2 / 10) Aridus vero a gracia si cum labore quamvis arido corde agat quod debet equeparabitur illi devoto vel forte preferetur et magis in hoc statu devoto merebitur si valde laboret et pro accipienda gracia conetur. (U2 / 11) Sedeat iuxta viam et mendicet lumen gracie, et quamvis turba malarum cogitacionum dicat ut taceat tamen magis ac magis clamet et sic lumen a Christo recipiet et maius erit ei meritum et salubre sic gratiam adquisisse, quam sine labore et gratis accepisse. (U2 / 28) Oracio talis anime non est pura sed dura sed quamvis non sit dulcis est tamen fortis. Unde apud Deum potest tantum optinere fortitudine et duricia quantum dulcis et devota. Quia sicut beatus Bernhardus dicit super hoc: Delettare in Domino et dabit tibi peticiones cordis tui. Non est hoc dictum de affectu sed de exercicio. (U2 / 13) Ille enim tam bene hoc implet qui conatur delectari etiam si non pertingat ad hoc ut delectetur et virilius agit quam ille qui hanc delectationem percipit. Sciat enim certissime a Domino orationem exaudiri, si veraciter frequenter et perseveranter petat. (U2 / 14) Item duo sunt quorum alter habet maiorem cordis confidenciam et alter minorem et contingit quod ille qui magis confidit magis periclitetur et inferior sit quia confidencia eius est de ignorancia sui ipsius quia ignorat ad quanta teneatur. Alter vero in securiori est statu quia trepidacio ipsius est ex cognitione proprie fragilitatis, infirmitatis et imperfectionis. Et quanto hoc magis per humilitatem timet et trepidat, tanto ad iudicium Dei securior stabit quia se ipsum discussit et iudicavit. Ita aliqua conscientia cum confidentia quandoque non est bona et timor securior et Deo vicinior. (U2 / 15) Item scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam et quod non est peccatum ex se sit per scrupulum conscientie. Quicquid enim est contra conscientiam licet erroneam est peccatum nec potest percipere gratiam dum talem habet conscientiam, quia non habitat Deus in iniqua et mala conscientia. Sed in pacifica quia in pace factus est locus eius. (U2 / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature quod cum psalmum legerint semper eis videatur quod minus bene dixerint unde frequenter illud repetere volunt. Item cum confessi fuerint non sufficit conscientie sue sed semper in scrupulo sunt. (U2 / 17) Ideo talibus utile est quod quicquid semel dixerint omnino non repetant illud sed sicut dictum est relinquant. De confessione vero eis dicendum est, quod de confessione magis suo confessori quam sibi credant. Et cum „confessori suo visum fuerit“ quod bene et sufficienter dixerint tunc et ipsis sufficiat et bonam conscientiam habeant. Dicendum est ne sint scrupolosi circa minora peccata, sed breviter et in generali illa exponant. Maiora vero et in quibus posset esse periculum cognoscere studeant et specialiter exponant. (U2 / 20) Quacumque enim parte unusquisque pronus est ad malum vel temptari se sentit semper contraria opponat. Si scrupulosus est, confidencie et libertati cordis studeat. Si iracundus in impetum et commocionem animi timeat et tranquillitati et mansuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad perferenda quoque adversa exemplum paciencium sibi proponat. Si vehemens et impetuosus etiam in defensione iusticie, per impetum spiritus se extendere metuat, et verba sua moderari et imprimere studeat. (U2 / 21) Denique ad omnia que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habe ut sensualitatis motum et ab ea que dormit in sinu tuo custodi te semper. Mulierem tuam, idest sensualitatem habe subditam, nec eam dominari permittas. Quia si mulier hec potestatem habuerit contraria erit viro suo, id est, rationi. Quam si non vales cogere ut omnino taceat et subdita sit. Semper ei resiste et pugna et hoc tibi reputabitur pro victoria. Semper obviare malo vicisse est, ymo interdum magis utile est pugnam exercere diucius quam cicius prevalere, et amplius remunerabitur qui diucius et laboriosius certaverit. (U2 / 25) Qui pusillanimis est cavere sibi debet a nimio timore. Si enim cor suum et naturalia sequitur, ad desperationem vel ad nimiam mentis deiectionem perveniet. Timor utilis est duris dissolutis atque remissis quia timor terret et custodit a peccato. Timoratis vero et pavidis si accedat timor ad peccatum eos adducit. Unde convertere se debent ad consolatoria et dulcia. Ita contraria contrariis curantur et frigida calidis temperantur et calida frigidis. Stultus enim esset qui calorem calori vel frigus frigori addiceret. Ortus irrigatur siccitatis tempore sed satis complutus non irrigatur amplius. Igitur qui nescit excolere ortum suum, ineptus est, multo magis qui nescit excolere animam suam quia plus est quam ortus ymo contra corpus. (U2 / 26) In tempationibus ergo cum de aliquo peccato temptamur semper contraria obicere debemus. Sic conquesti sunt demones de uno monacho quod eos confunderat quia cum ipsi eum vellent extollere ipse se deprimebat. Et cum vellent eum ad depressionem mittere ad spem se erigebat. (U2 / 27) Cogitationes turpes etiam si occurerint cito sunt intimande tamen ut confessor intelligat. Nec timende sunt tales cogitationes quia non delectant sed cruciant nec nostre sunt, sed demonum qui eas suggerunt et cordis oculis obiciunt, unde non imputabuntur quarum vexacio hominem plerumque magis purgat quam maculat. Quidquid enim aliquem affligit non placet. Ihesum s<...>. Explicit trattatus Hugonis de Sancto Vittore de remediis contra omnes temptationes Uppsala C 47 Remedia contra temptationes varias que posuit Hugo de Sancto Victore propter pusillanimitatem (U1 / 1) Aliqui propter cordis pusillanimitatem putant se desperare cum non desperant. Senciunt enim motus desperacionis per pusillanimitatem et hunc sensum putant consensum. Sed quantumcumque senciunt eciam si quasi operiantur hac temptacione quamdiu ratio contradicit caritatem non amittit. Ignis enim qui de die ardet, in nocte solet operiri cineribus ex quibus ille extingui videtur ut illius mane alterius diei tantum scintilla aliqua inveniatur que dum queritur licet lateat invenitur. Et de ea ignis tam vehemens sicut prius reparatur. (U1 / 2) Hec scintilla caritatis que quantumcumque operiatur anima temptacionibus si hec intentio manet in ipsa, ut adhereat Deo et nullatenus consentiat alicui mortali. Vivus remanet ignis caritatis qui postea ab hac scintilla ad tam magnum ignem reperietur sicut prius. Sic dico de temptatione. (U1 / 3) Non enim iudicatur homo secundum temptacionem sensualitatis carnalis, sed racionis ipsius anime. Duplex est voluntas in homine sicut dicit apostolus scilicet Lex carnis id est carnaliter delectari contra voluntatem et quia ita concupiscebat nolebat quod contra voluntatem fiebat. Ideo dixit: Ego non operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Ita si tu temptaris carnali concupiscentia vel desperatione vel invidia vel aliquo alio peccato quamdiu ratio non vult hoc. Tu non agis illud nec iudicaberis secundum illum sensum, sed secundum rationis et voluntatis consensum. (U1 / 4) Et quid mirum si duplex voluntas sit in homine et altera ei non imputetur, cum in redemptore nostro domino Ihesu fuit una qua voluit calicem passionis a se transferri. Et alia qua voluit pati. Igitur te non deiciat carnis voluntas si voluntas spiritus vel racio Deo adhereat. (U1 / 5) Non recedat a te exemplum mulieris nequam quam numquam vir suus cogere potuit ut sileret etc. Tandem proiecit eam in cenum et cooperuit eam ac inclusit. Et cum inquireret utrum adhuc sileret. Respondit se versa facie adhuc non silere. Ita et tu tota involuta et cooperta ceno temptacionis dic. Adhuc non sileo adherendo Deo retinens bonitatem voluntatis sicut illa retinuit nequitiam. (U1 / 6) Amplius dico: Si temptaris desperacione invidia vel superbia vel spirituali aliquo peccato quantum pre aliis temptaris tantum pre aliis mereris si legittime certaveris.Tu temptatus duplex premium habebis cum alter simplum sit habiturus. Et quanto aliquod peccatum amplius sentis tanto magis remuneraberis si non consentis. (U1 / 7) Et in tali statu cum aliquis temptatur contingit, ut multa venialia committat Sed in ipsa temptacione contingit ut pena quam sustinet in resistendo deleat penam debitam venialibus ex una parte, et ex altera parte meritum crescit per intentionem resistendi vel pugnandi. (U1 / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem nec a caritate deicit quamdiu racio non consentit. Itaque devocionis sensus et consolatio non faciunt hominem perfectum. Unde pares possunt esse in caritate ille qui consolatione perfruitur et ille qui hac privatur. (U1 / 9) Ymmo periclitari magis potest iste devotione fruens quam ille hac carens. Quod si mens de hac consolatione confidat et sui cognitionem negligat non fit per hanc gratiam Deo vicinior sed remocior in tantum quantum non fuerit humilis sed male confidentior. (U1 / 10) Aridus vero a gracia si cum labore quamvis arido corde agat quod debet equiparabitur illi devoto vel forte preferetur et magis in hoc statu devoto merebitur si valde laboret et pro accipienda gracia conetur. (U1 / 11) Sedeat iuxta viam et mendicet lumen gracie. Et quamvis turba malarum cogitacionum sibi dicat ut taceat. Tamen magis ac magis clamet et sic lumen a Christo recipiet. Et maius erit ei meritum et salubre sic gratiam acquisisse, quam sine labore et gratis accepisse. (U1 / 12) Oracio talis anime non est pura sed dura sed quamvis non est dulcis est tamen fortis. Unde apud Deum potest tantum optinere fortitudine et duricia quantum dulcis et devota. Quia sicut beatus Bernhardus dicit super hoc verbo: Delectare in Domino et dabit tibi peticiones cordis tui. Non est hoc dictum de affectu sed de exercicio. (U1 / 13) Ille enim tam bene hoc implet qui conatur delectari etiam si non pertingat ad hoc ut delectetur et virilius agit sicut ille qui hanc delectationem percipit. Sciat enim certissime a Domino exaudiri, si veraciter frequenter et perseveranter petat. (U1 / 14) Item duo sunt quorum alter habet maiorem cordis confidenciam et alter minorem et contingit quod ille qui magis confidit magis periclitetur et inferior sit quia confidencia eius est de ignorancia sui ipsius quia ignorat ad quanta teneatur. Alter vero in securiori est statu quia trepidacio ipsius est ex cognitione proprie fragilitatis, infirmitatis et imperfectionis. Et quanto hoc magis per humilitatem timet et trepidat, tanto ad iudicium Dei securior stabit quia se ipsum discussit et iudicavit. Ita aliqua conscientia cum confidentia quandoque non est bona et timor securior et Deo vicinior. (U1 / 15) Item scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam et quod non est peccatum ex se sit peccatum per scrupulum conscientie. Quicquid enim est contra conscientiam licet erroneam est peccatum nec potest percipere gratiam dum talem habet conscientiam, quia non habitat Deus in iniqua et mala conscientia. Sed in pacifica quia in pace factus est locus eius. (U1 / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature quod cum psalmum legerint semper eis videatur quod minus bene dixerint unde frequenter illud repetere volunt. Item cum confessi fuerint non sufficit conscientie sue sed semper in scrupulo sunt. (U1 / 17) Ideo talibus utile est quod quicquod semel dixerint omnino non repetant illud sed sicut dictum est relinquant. In confessione vero eis dicendum est, quod de confessione sua magis suo confessori quam sibi credant. Et cum „confessori suo visum fuerit“ quod bene et sufficienter dixerint tunc et ipsis sufficiat et bonam conscientiam habeant. Dicendum est eciam eis ne sint scrupolosi circa minora peccata, sed breviter et in generali illa dicant seu exponant. Maiora vero et in quibus esse posset periculum cognoscere studeant et specialiter exponant. (U1 / 20) Quacumque enim parte unusquisque pronus est ad malum vel temptare se sentit semper contraria opponat. Si scrupulosus est confidencie et libertati cordis studeat. Si iracundus impetum et commocionem animi timeat tranquillitati et mansuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad perferenda queque adversa exemplum paciencium sibi proponat et maxime Ihesu Christi. Si vehemens et impetuosus etiam in defensione iusticie per impetum spiritus se extendere metuat et verba sua moderari et imprimere studeat. (U1 / 21) Denique ad omnia que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habe ut sensualitatis motum et ab ea que dormit in sinu tuo custodi te semper. Mulierem tuam, idest sensualitatem habe subditam. Nec eam dominari permittas. Quia si mulier hec potestatem habuerit contraria erit viro suo, id est, rationi. Quam si non vales cogere ut omnino taceat et subdita sit. Semper ei resiste et pugna et hoc tibi reputabitur pro victoria. Semper obviare malo vicisse est, ymmo interdum magis utile est pugnam exercere diucius quam cicius prevalere. Et amplius remunerabitur qui diucius et laboriosius certaverit. (U1 / 25) Qui pusillanimis est cavere sibi debet a nimio timore. Si enim cor suum et naturalia sequitur ad desperationem vel ad nimiam mentis deiectionem perveniet Timor utilis est duris dissolutis atque remissis quia timor terret et custodit a peccato. Timoratis vero et pavidis si accedit timor ad peccatum eos adducit. Unde magis convertere se debent ad consolatoria et dulcia. Ita contraria contrariis curantur et frigida calidis temperantur et calida frigidis. Stultus enim esset qui calorem calori vel frigus frigori adiceret. Ortus irrigatur siccitatis tempore. Sed satis complutus non irrigatur amplius. Igitur qui nescit excolere ortum suum, ineptus est. Multo magis qui nescit excolere animam suam quia plus est quam ortus ymmo contra corpus. (U1 / 26) In tempationibus ergo cum de aliquo peccato temptamur semper contraria obicere debemus. Sic conquesti sunt demones de uno monacho quod eos confundetur. Quia cum ipsi eum vellent extollere ipse se deprimebat. Et cum vellent eum ad depressionem mittere ad spem se erigebat. (U1 / 27) Cogitationes turpes etiam si occurerint cito sunt intimande tamen ut confessor intelligat. Nec timende sint tales cogitationes quia non delectant sed cruciant nec nostre sint, sed demonum qui eas suggerunt et cordis oculis obiciunt. Unde non inpicta breviter quarum vexacio hominem plerumque magis purgat quam maculat. Quidquid enim aliquem affligit non placet. Marburg 70 (Mar / 1) Aliqui per cordis pusillanimitatem putant se desperare cum non desperant senciunt enim motus desperacionis per pusillanimitatem cordis et hunc sensum putant consensum, sed quantumcumque senciant eciam si quasi operiantur hac temptacione quamdiu ratio contradicit nec consentiunt caritatem non amittunt. Ignis qui in die ardet in nocte cineribus operiri solet, a quibus extinguitur ut in sequenti die cintilla tantum aliqua inveniatur que quesita licet lateat invenitur, et de ipsa sicud prius ignis vehemens reparatur. (Mar / 2) Hanc esse cintilla dixerim caritatis nam quantumcumque operiatur a temptationibus si hec intentio maneat in ipsa quod adhereat Deo et nullatenus consentiat alicui mortali peccato vivus remanet ignis caritatis. Simile dico de omni temptatione. (Mar / 3) Non enim iudicatur homo secundum sensum carnalis temptationis, sed secundum sensum rationis et voluntatis anime non carnis. Duplex est enim voluntas in homine sive lex, scilicet lex carnis et lex spiritus. Unde apostolus: Ego non operor illud, quod habitat in me peccatum. Ita si tu temptaris carnali concupiscentia vel desperatione, vel invidia, vel alio quocumque peccato quamdiu ratio hoc non vult hoc tu non agis nec iudicaberis secundum illum peccati sensum, sed secundum sensum rationis et voluntatis consensum. Ideo te non deiciat carnis voluntas si voluntas spiritus et ratio Deo adhereat et non cedat. (Mar / 6) Amplius dico: Si temptaris invidia, superbia, vel alio quocumque carnali sive spirituali peccato quanta pre aliis temptaris tanto pre aliis plus mereris, si legitime certas. (Mar / 7) Et quamvis ex tali temptatione aliquis contingit, quod pluria venialia committat ex ipsa tamen temptatione econtrario contingit ut pena quam sustinet resistendo deleat penam debitam venialibus ex una parte et ex alia parte meritum crescat secundum intentionem resistendi. (Mar / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat nec a caritate deicit quamdiu ratio non consentit. Ita quoque devocionis sensus vel consolatio gratie non facit hominem perfectum, nec subtracta hec eadem consolatio facit imperfectum. Sed pares possunt esse in caritate et ille qui consolatione fruitur, et iste qui hac privatur, (Mar / 9) ymmo magis periclitari potest iste devotione quam alius ariditate si tamen fideliter conetur per gratiam. Quia ut dicit Bernardus super illo: Delectare in Domino et cetera. Non est dictum de affectu, sed de exercicio. (Mar / 13) Ille enim bene hoc implet, qui conatur delectari, et si non pertingit ad hoc ut delectetur et virilius agit quam ille qui delectationem percipit. (Mar / 14) Item sunt duo quorum alter habet maiorem mentis confidenciam quam alter et contingit quod ille magis periclitetur et inferior sit, quia confidencia eius potest esse de ignorancia sui ipsius et quia ignorat ad quanta teneatur alter in securiori est statu quia trepidatio ipsius est ex cognitione proprie infirmitatis vel imperfectionis, et quanto hoc per humilitatem magis timet tanto ante iudicium Dei securior astabit. (Mar / 15) Item scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum per se sit peccatum per scrupulum nec potest percipere gratiam, qui talem habet conscientiam, quia non habitat Deus in inquieta et mala conscientia, sed in pacata. Nam in pace factus est locus eius. (Mar / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature, ut cum psalmos legerint semper eis videtur quod minus bene dixerint: unde frequenter repetere volunt. Item: Cum confessi fuerint non sufficit conscientie sue sed semper sunt in scrupulo. (Mar / 17) Item utile est, ut quidquid semel dixerint non illud repetant, sed ut dictum est, dicendum relinquant. De confessione dicendum est eis quod magis confessori quam sibi credant et cum illi visum fuerit quod sufficienter et bene dixerint tunc et illis sufficiat et bonam conscientiam habeant. Dicendum est eciam eis ne scrupolosi sint circa minora peccata sed breviter in generali illa exponant, maiora vero et in quibus posset esse periculum cognoscere studeant et specialiter exponant. Quedam eciam cogitaciones turpes et blasphemie non sunt ita exprimende sicud occerunt sed tantum ita intimande sunt ut confessor intelligat quid velit (Mar / 18) nec timende sunt tales cogitationes, quia non delectant, sed cruciant, nec nostre sunt, sed demonis. (Mar / 19) Quanto ergo aliquis vel talia turpia vel levia frequentius et subtilius vellet confiteri, et quidquid sibi inciderit inde scrupulum facere putans nec hoc faceret pacem non habetur tanto vires inimico contra se daret, ut per hoc temptando eum affligeret. Sicud canis cum panis proicitur ut desinat non propter hoc cessat. (Mar / 20) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum vel temptari se sentit sibi ibi contraria opponat. Si scrupulosus est confidencie et cordis libertati studeat. Si iracundus impetum et commocionem animi timeat et cetera. (Mar / 21) Denique omnia ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur semper suspectum sensualitatis motum, et ab ea que dormit in sinu tuo te custodi. Ita semper mulierem tuam, idest sensualitatem tuam subiectam habe et semper ei resiste et pugna hec reputabitur pro victoria. De timore (Mar / 25) qui pusillanimis est, cavere debet a nimio timore si enim cor suum et naturalia sua sequitur ad desperationem vel in nimiam mentis deiectionem pervenit. Timor utilis est duris et dissolutis quia timor terret et custodit a peccato. Timoratis vera et pavidis si accidat timor ad peccatum eos adducit. Unde convertere debent se ad consolatoria et dulcia ut contraria contrariis curantur. Oxford MS Digby 115 (Ox1 / 1) Aliqui propter cordis pusillanimitatem putant se desperare cum non desperant. Senciunt enim motus desperacionis per pusillanimitatem et hunc sensum putant consensum. Sed quantumcumque senciant, eciam si quasi operantur hac temptacione quamdiu ratio contradicat caritatem non amittunt. Ignis enim qui in die ardet in nocte operiri solet cineribus ex quibus illa extinguitur ut illius mane alterius diei tantum scintilla aliqua inveniatur, que dum queritur licet lateat invenitur, et de ea ignis tam vehemens sicut prius reparitur. (Ox1 / 2) Hec est scintilla caritatis que quantumcumque operiatur anima temptacionibus, si hec intencio maneat in ipsa ut adhereat Deo et nullatenus consentiat alicui mortali, vivus remanet ignis caritatis, qui postea ab hac scintilla ad tam magnum ignem reparietur sicut prius. Simile dico de omni temptatione. (Ox1 / 3) Non enim iudicatur homo secundum temptationem sensualitatis carnalis, sed racionis ipsius anime. Duplex enim est voluntas in homine, sicut dicit apostolus, scilicet lex carnis et carnaliter delectari contra voluntatem, et quod ita concupiscebat nolebat et contra voluntatem fiebat. Ideo dicit ego non operor istud, sed quod habitat in me peccatum. Ita si tu tempteris carnali concupiscentia, vel desperatione, vel invidia, vel aliquo alio peccato, quamdiu ratio non vult hoc, tu non agis illud, nec iudicaberis secundum illum sensum, sed secundum rationis et voluntatis consensum. (Ox1 / 4) Et quid mirum si duplex voluntas sit in homine, et alteri non imputetur, cum in redemptore nostro fuit una qua voluit calicem passionis a se transferri, et alia qua voluit pati, igitur te non deiciat carnis voluntas, si voluntas spiritus vel racio Deo adhereat. (Ox1 / 5) Et non recedat a te exemplum mulieris nequam quam numquam vir suus cogere potuit, ut sileret, tandem proiecit eam in seno et cooperuit eam et inclusit, et cum inquireret utrum ad huc sileret, respondit se versa facie adhuc eum non silere. Ita et tu tota convoluta et cooperta seno temptacionis, dic adhuc non sileo adherendo Deo retinens bonitatem voluntatis sicut illa retinuit nequitiam. (Ox1 / 6) Amplius dico: Si temptaris de desperacione, vel invidia, vel superbia, vel spirituali aliquo peccato quantum pre aliis temptaris tantum pre aliis mereris si legitime certas tu temptatus duplex premium habebis cum alter simplum sit habiturus. Et quanto aliquod peccatum amplius sentis, et eius delectatione fatigaris, tanto magis remuneraberis si non consentis, (Ox1 / 7) et in tali statu, scilicet cum aliquis temptatur contingit, ut multa venialia conmittat, sed in ipsa temptacione contingit ut pena quam sustinet resistendo delet penam debitam venialibus ex una parte et ex alia parte meritum crescat per intencionem resistendi vel pugnandi. (Ox1 / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem, nec a caritate deicit quamdiu racio non consentit. Itaque devocionis sensus et consolatio non faciunt perfectum. Unde pares possunt esse in caritate, et ille qui consolatione fruitur, et ille qui hac privatur, (Ox1 / 9) immo magis periclitari potest iste devotione fruens, quam ille hac carens, quia si mens de hac consolatione confidat et cognitionem negligat, non fit per hanc graciam Deo vicinior sed remocior in tantum quantum non fuerit humilis et male confidentior. (Ox1 / 10) Aridus vero a gracia si cum labore quamvis arido corde agat quod debet, equiparabitur, illi devoto vel forte preferetur, et magis in hoc statu devoto merebitur si valde laboret, et pro accipienda gracia conetur. (Ox1 / 11) Sedeat igitur iuxta viam et mendicet lumen gracie, et quamvis turba malarum cogitacionum dicat ut taceat, tamen magis et magis clamet. Et sic lumen a Christo recipiet et magis erit ei meritum et salubre, sic gratiam acquisisse quam sine labore et gratis accepisse. (Ox1 / 12) Oratio talis anime non est pura sed dura, sed quamvis non sit dulcis, tamen est fortis. Unde apud Deum potest tantum optinere fortitudine et duricia quantum dulcis et devota. Quia sicut beatus Bernardus dicit super hoc: Delectare in Domino et dabit tibi peticiones cordis tui. Non est hoc dictum de affectu, sed de exercicio. (Ox1 / 13) Ille enim tam bene hoc implet qui conatur delectari, etiam si non pertingit ad hoc ut delectetur et virilius agit, quam ille qui hanc delectationem percipit. Sciat enim certissime a Domino orationem exaudiri, si veraciter, frequenter et perseveranter petat. (Ox1 / 14) Item sunt duo quorum alter habet maiorem cordis confidenciam et alter minorem, et contingit quod ille qui magis confidit, magis periclitetur et inferior sit, quia confidencia eius est de ignorancia sui ipsius, quia ignorat ad quanta teneatur, alter vero in securiori est statu quia trepidacio ipsius est ex cognitione proprie fragilitatis infirmitatis et imperfectionis, et quanto hoc magis per humilitatem timet et trepidat, tanto ad iudicium Dei securior stabit, quia se ipsum discussit, et iudicavit ita aliqua est conscientia sive confidencia quandoque non bona et timor securior et Deo vicinior. (Ox1 / 15) Item scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum conscientie. Quicquid enim est contra conscientiam licet erroneam est peccatum, nec potest percipere gratiam dum talem habet conscientiam, quia non habitat Deus in iniqua et mala conscientia, sed in pace, quia in pace factus est locus eius. (Ox1 / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature quod cum psalmum legerint semper eis videatur quod minus bene dixerint: Unde frequenter illud repetere volunt. Item cum confessi fuerint non sufficit conscientie sue, sed semper in scrupulo sunt. (Ox1 / 17) Utile est quod quitquid semel dixerint, non repetant illud, sed sicut dictum est relinquant. De confessione vero eorum dicendum est quod de confessione magis confessori quam sibi credant, et tamen ei visum fuerit quod bene et sufficienter dixerint tunc et ipsis sufficiat et bonam conscientiam habeant. Dicendumque est ne sint scrupolosi circa minora peccata, sed breviter et in generali illa exponant. Maiora vero et in quibus posset esse periculum cognoscere studeant et specialiter exponant. (Ox1 / 20) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum vel temptari se sentit, semper contraria apponat. Si scrupulosus est confidencie et libertati cordis studeat. Si iracundus, impetum et commocionem animi timeat et tranquillitati et mansuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad perferenda quoque adversa se preparet, et exemplum paciencium sibi proponat. Si vehemens et impetuosus etiam in defensione iusticie per impetum spiritus se extendere metuat, et verba sua moderari et imprimere studeat. (Ox1 / 21) Denique omnia ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habe ut sensualitatis motum et ab ea que dormit in sinu tuo custodi te semper mulierem tuam, idest sensualitatem habe subditam, nec eam dominari permittas, quia si mulier hec potestatem habuerit, contraria erit viro suo, scilicet, rationi, quam si non vales cogere ut omnino taceat et subdita sit, semper ei resiste et pugna, hec tibi reputabitur pro victoria semper obviare malo vicisse est, immo magis interdum utile est pugnam exercere diucius quam cicius prevalere. Et amplius remunerabitur qui diucius et laboriosius certaverit. De timore (Ox1 / 25) Qui pusillanimis est, cavere sibi debet a nimio timore. Si enim cor suum et naturaliter sequitur ad desperationem vel ad nimiam mentis deiectionem pervenit. Timor utilis est duris dissolutis atque remissis, quia timor terret et custodit a peccato, timoratis immo et pavidis si accedat timor, ad peccatum eos adducit. Unde convertere se debeant ad consolatoria et dulcia. Ita contraria contrariis curantur, et frigida calidis temporantur, et calida frigidis. Stultus vero esset qui calorem calori vel frigus frigori adducet. Ortus irrigatur siccitatis tempore, sed satis complutus non irrigatur amplius. Qui ergo qui nescit excolere ortum suum, ineptus est, multo magis qui nescit excolere animam suam, quia plus est quam ortus, immo quam corpus. (Ox1 / 26) In temptatione quorum cum de aliquo peccato temptamur semper contraria obicere debemus. Si conquesti sunt demones de uno monacho quod eos confunderet, quia cum ipsi vellent eum extollere, ipse se deprimebat, et cum vellent eum ad depressionem mittere ad spem se erigebat. (Ox1 / 27) Cogitationes turpes eciam si occurrerent, cito sunt ita intimande, tantum ut confessor intelligat, nec timende sunt tales cogitationes quia non delectant sed cruciant, nec nostre sunt sed demonum qui eas suggerunt, et cordis oculis obiciunt. Unde non imputabuntur quarum vexacio hominem plerumque magis purgat quam maculat, quicquid enim affligit non placet. Amen Explicit tractatus valde utilis quomodo homo debet se habere in omnibus temptacionibus Hugonis de Sancto Victore. Deo gracias Oxford Theol lat D 27 Incipit tractatus valde utilis Hugonis de Sancto Victore, quomodo homo debeat se habere in omnibus temptationibus (Ox2 / 1) Aliqui propter cordis pusillanimitatem putant se desperare cum non desperant. Senciunt enim motus desperacionis per pusillanimitatem et hunc sensum putant consensum. Sed quantumcumque senciant, eciam si quasi operantur hac temptacione quamdiu ratio contradicat caritatem non amittunt. Ignis qui in die ardet in nocte operiri solet cineribus ex quibus ille extinguitur ut illius mane alterius diei tantum scintilla aliqua inveniatur que dum queritur licet lateat invenitur, et de ea ignis tam vehemens sicut prius reparitur, (Ox2 / 2) hec est scintilla caritatis que quantumcumque operiatur anima temptacionibus, si hec intencio maneat in ipsa ut adhereat Deo et nullatenus consentiat alicui mortali? Vivus remanet ignis caritatis, qui postea ab hac scintilla ad tam magnum ignem reparietur sicut prius simile dico de omni temptatione. (Ox2 / 3) Non enim iudicatur homo secundum temptationem sensualitatis carnalis, sed racionis ipsius anime. Duplex enim est voluntas in homine, sicut dicit apostolus, scilicet lex carnalis et carnaliter delectari contra voluntatem, et quod ita concupiscebat nolebat et contra voluntatem fiebat. Ideo dicit non operor istud, sed quod habitat in me peccatum. Ita si tu tempteris carnali concupiscentia, vel desperatione, vel invidia, vel aliquo alio peccato, quamdiu ratio non vult hoc, tu non agis illud, nec iudicaberis secundum illum sensum, sed secundum rationis et voluntatis consensum. (Ox2 / 4) Et quid mirum si duplex voluntas sit in homine et alteri non imputetur, cum in redemptore nostro fuit una qua voluit calicem passionis a se transferri, et alia qua voluit pati, igitur te non deiciat carnis voluntas si voluntas spiritus vel racio Deo adhereat. (Ox2 / 5) Et non recedat a te exemplum mulieris nequam quam numquam vir suus cogere potuit ut sileret, tandem proiecit eam in seno et cooperuit eam et inclusit, et cum inquireret utrum ad huc sileret, respondit se versa facie adhuc eum non silere. Ita et tu tota convoluta et cooperta seno temptacionis, dic adhuc non sileo adherendo Deo retinens bonitatem voluntatis sicut illa retinuit nequitiam. (Ox2 / 6) Amplius dico: Si temptaris desperacione, vel invidia, vel superbia, vel aliquo spirituali peccato quantum pre aliis temptaris tantum pre aliis mereris si legittime certas tu temptatus duplex premium habebis cum alter simplum sit habiturus. Et quanto aliquod amplius sentis, et eius delectatione fatigaris, tanto magis remuneraberis si non consentis, (Ox2 / 7) et in tali statu scilicet cum aliquis temptatur contingit, ut multa venialia conmittat sed in ipsa temptacione contingit ut pena quam sustinet resistendo delet penam debitam venialibus ex una parte et ex alia parte meritum crescat per intencionem resistendi vel pugnandi. (Ox2 / 8) Sensus itaque peccati sive temptacionis non maculat hominem, nec a caritate deicit quamdiu racio non consentit. Itaque devocionis sensus et solatio non faciunt perfectum. Unde pares possunt esse in caritate, et ille qui consolatione fruitur, et ille qui hac privatur, (Ox2 / 9) immo magis periclitari potest iste devotione fruens, quam ille hac carens, quod si mens de hac consolatione confidat et cognitionem negligat, non fit per hanc graciam Deo vicinior sed remocior in tantum quantum non fuerit humilis et male confidentior. (Ox2 / 10) Aridus vero a gracia si cum labore quamvis arido corde agat quod debet, equiparabitur illi devoto vel forte preferetur, et magis in hoc statu devoto merebitur si valde laboret et pro accipienda gracia conetur, (Ox2 / 11) sedeat igitur iuxta viam et mendicet lumen gracie, et quamvis turba malarum cogitacionum dicat ut taceat, tamen magis et magis clamet, et sic lumen a Christo recipiet et magis erit ei meritum et salubre, sic gratiam acquisisse quam sine labore et gratis accepisse. (Ox2 / 12) Oratio talis anime non est pura sed dura, sed quamvis non sit dulcis, est tamen fortis. Unde apud Deum tantum potest obtinere fortitudine et duricia quantum dulcis et devota. Quia sicut beatus Bernardus dicit super: Delectare in Domino et dabit tibi peticiones cordis tui. Non est hoc dictum de affectu, sed de exercicio. (Ox2 / 13) Ille enim tam bene hoc implet qui conatur delectari, etiam si non pertingit ad hoc ut delectetur et virilius agit, quam ille qui hanc delectationem percipit. Sciat enim certissime a Domino orationem exaudiri, si veraciter frequenter et perseveranter petat. (Ox2 / 14) Item sunt duo quorum alter habet maiorem cordis confidenciam et alter minorem, et contingit quod ille qui magis confidit, magis periclitetur et inferior sit, quia confidencia eius est de ignorancia sui ipsius, quia ignorat ad quanta teneatur, alter vero in securiori est statu quia trepidacio ipsius est ex cognitione proprie fragilitatis infirmitatis et imperfectionis, et quanto hoc magis per humilitatem timet et trepidat, tanto ad iudicium Dei securior stabit, quia se ipsum discussit, et iudicavit, ita aliqua est conscientia sive confidencia quandoque non bona et timor securior et Deo vicinior. (Ox2 / 15) Item scrupulositas non est bona quando aliquis de levibus peccatis vel quacumque causa scrupulosam habet conscientiam, quia quod non est peccatum ex se peccatum sit per scrupulum conscientie. Quicquid enim est contra conscientiam licet erroneam est peccatum, nec potest percipere gratiam dum talem habet conscientiam, quia non habitat Deus in iniqua et mala conscientia, sed in pace, quia in pace factus est locus eius. (Ox2 / 16) Item sunt aliqui talis disposicionis et nature quod cum psalmum legerint semper eis videatur quod minus bene dixerint: Unde frequenter illud repetere volunt. Item cum confessi fuerint non sufficit conscientie sue, sed semper in scrupulo sunt. (Ox2 / 17) Utile est quod quitquid semel dixerint, non repetant illud, sed sicut dictum est relinquant. De confessione vero eorum dicendum est quod de confessione magis confessori quam sibi credant, et tamen ei visum fuerit quod bene et sufficienter dixerint tunc et ipsis sufficiat et bonam conscientiam habeant. Dicendumque est ne sint scrupolosi circa minora peccata, sed breviter et in generali illa exponant. Maiora vero et in quibus posset esse periculum: cognoscere studeant et specialiter exponant. (Ox2 / 20) Quacumque enim parte aliquis pronus est ad malum vel temptari se sentit, semper contraria apponat. Si scrupulosus est confidencie et libertati cordis studeat. Si iracundus et impetum et commocionem animi timeat, et tranquillitati et mansuetudini omnibus modis intendat. Si impaciens ad perferenda quoque adversa se preparet, et exemplum paciencium sibi proponat. Si vehemens et impetuosus etiam in defensione iusticie per impetum spiritus se extendere metuat, et verba sua moderari et primere studeat. (Ox2 / 21) Denique omnia ad que voluntas cordis cum quodam impetu et vehemencia fertur suspectum habe ut sensualitatis motum et ab ea que dormit in sinu tuo custodi te semper mulierem tuam, idest sensualitatem habe subditam, nec eam dominari permittas, quia si mulier hec potestatem habuerit, contraria erit viro suo, id est, rationi, quam si non vales cogere ut omnino taceat et subdita sit, semper ei resiste et pugna, hec tibi reputabitur pro victoria semper obviare malo vicisse est, immo magis interdum utile est pugnam exercere diucius quam cicius prevalere. Et amplius remunerabitur qui diucius et laboriosius certaverit. De timore (Ox2 / 25) Qui pusillanimis est cavere sibi debet a nimio timore. Si enim cor suum et naturaliter sequitur ad desperationem vel ad nimiam mentis deiectionem pervenit. Timor utilis est duris dissolutis atque remissis, quia timor terret et custodit a peccato, timoratis immo et pavidis si accedat timor, ad peccatum eos adducit. Unde convertere se debeant ad consolatoria et dulcia. Ita contraria contrariis curantur, et frigida calidis temporantur, et calida frigidis. Stultus vero esset qui calorem calori vel frigus frigori adducet. Ortus irrigatur siccitatis tempore, sed satis complutus non irrigatur amplius. Qui ergo nescit excolere ortum suum, ineptus est, multo magis qui nescit excolere animam suam, quia plus est quam ortus, immo quam corpus. (Ox2 / 26) In temptatione quorum cum de aliquo peccato temptatur semper contraria obicere debemus. Sic conquesti sunt demones de uno monacho quod eos confunderet, quia ipsi vellent eum extollere, ipse se deprimebat, et cum vellent eum ad depressionem mittere ad spem se erigebat. (Ox2 / 27) Cogitationes turpes eciam si occurrerent, cito sunt ita intimande, tantum ut confessor intelligat, nec timende sunt tales cogitationes quia non delectant sed cruciant, nec nostre sunt sed demonum qui eas suggerunt, et cordis oculis obiciunt. Unde non imputabuntur quarum vexacio hominem plerumque magis purgat quam maculat, quicquid enim affligit non placet. Amen Explicit tractatus valde utilis quomodo homo debet se habere in omnibus temptacionibus Hugonis de Sancto Victore. Deo gracias